CAPUT XLVI. |
90. Litteus a Gemellis dixit: Caecus caecum si ducat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Cum ergo haereticos constet non posse illuminare quemquam, utpote caecos; Baptisma eorum non valet.91. Nec nos dicimus valere ad salutem quamdiu haeretici sunt, sicut et illis homicidis quamdiu fratres oderunt: nam et ipsi in tenebris sunt, et si quis eos sequitur, simul in foveam cadunt; nec ideo tamen Baptismum vel non habent, vel non tradunt. |