CAPUT XLVII.

92. Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens, quam Pompeius Sabratensis, quam etiam Dioga Leptimagnensis, qui mihi mandaverunt, corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri; quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi ecclesiastico Baptismo baptizati fuerint.

93. Communicationem, credo, eam dicit, quae pertinet ad columbae societatem: nam in participatione Sacramentorum procul dubio communicabant eis, neminem judicantes, nec a jure communionis aliquem, si diversum sentiret, amoventes. Sed quolibet modo dixerit, non magnopere verba haec refellenda sunt. Certe enim non communicet haereticus, nisi ecclesiastico Baptismo baptizatus. Constat autem ecclesiasticum esse Baptismum etiam apud haereticos verbis evangelicis consecratum: sicut ipsum Evangelium ecclesiasticum est, nec ad eorum pertinet perversitatem, sed utique suam retinet sanctitatem .