|
6. Victor a Gor dixit: Cum peccata nonnisi
in Ecclesiae Baptismo remittantur, qui haereticum sine Baptismo ad
communicationem admittit, utrumque contra rationem facit, nec
haereticos purgat, et Christianos inquinat.
7. Huic respondemus, Ecclesiae Baptismum esse et apud haereticos,
quamvis ipsi non sint in Ecclesia: sicut aquam paradisi in terra
Aegypti, quamvis ipsa non sit in paradiso. Non itaque haereticos
sine Baptismo ad communionem admittimus; et quia correcti a sua
perversitate veniunt, non eorum peccata, sed Christi Sacramenta
suscipimus: de remissione autem peccatorum quod superius, hoc et hic
dicimus. Illud sane quod in ultimo posuit dicens, utrumque contra
rationem facit, nec haereticos purgat, et Christianos inquinat;
respuit primitus ac maxime Cyprianus ipse cum sibi consentientibus
collegis suis: neque enim inquinari se credidit, quando talibus
propter vinculum pacis communicandum esse decrevit dicens, Neminem
judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit,
amoventes. Aut si inquinant haeretici ad communionem, si non
baptizantur , admissi; inquinata est tota Ecclesia per illam
consuetudinem, quae toties hic commemoratur. Et sicut nos isti
appellant traditores propter majores nostros, in quibus nihil tale
quando objecerunt, probare potuerunt; si hoc fit quisque quod est ille
cui communicaverit, omnes tunc haeretici facti sunt. Quod si quisquis
dicit, insanit; falsum est quod iste ait, Qui haereticum sine
Baptismo ad communionem admittit, nec haereticos purgat, et
Christianos inquinat. Aut si hoc verum est, non sine Baptismo
admittebantur, sed habebant Baptismum Christi, quamvis apud
haereticos datum et acceptum, qui secundum illam consuetudinem, de qua
isti confitentur, sic admittebantur: ac per hoc recte etiam nunc sic
admittuntur.
|
|