|
96. Cyprianus a Carthagine dixit: Meam
sententiam plenissime exprimit epistola quae ad Jubaianum collegam
nostrum scripta est, haereticos secundum evangelicam et apostolicam
contestationem adversarios Christi et antichristos appellatos, quando
ad Ecclesiam venerint, unico Ecclesiae Baptismo baptizandos esse,
ut possint fieri de adversariis amici, et de antichristis christiani.
97. Quid aliud hic disputandum est, quando ipsam, cujus mentionem
fecit, epistolam ad Jubaianum datam, quanta potuimus diligentia
pertractavimus? Et quod hic dixit, meminerimus dici posse de omnibus
iniquis, quos et in Catholica esse ipse testatur, et Baptismum
habere et dare, nemo nostrum ambigit. Illi enim veniunt ad
Ecclesiam, qui de parte diaboli ad Christum transeunt, et aedificant
super petram, et incorporantur columbae, et in horto concluso et fonte
signato muniuntur; ubi non sunt omnes qui contra Christi praecepta
vivunt, ubilibet esse videantur. Nam in epistola quam scripsit ad
Magnum, cum de hac ipsa re ageret, satis aperteque ipse nos
commonuit, in quali societate oporteat intelligi Ecclesiam. Ait
enim, de quodam loquens: Alienus fiat et profanus dominicae pacis,
ac dominicae unitatis inimicus, non habitans in domo Dei, id est, in
Ecclesia Christi, in qua non nisi concordes atque unanimes habitant
(Epist. 69). Quod ergo hic dicimus, paululum advertant, qui
nobis de Cypriano volunt praescribere. Si enim in Ecclesia Christi
non nisi concordes atque unanimes habitant, procul dubio non habitabant
in Ecclesia Christi, quamvis intus esse viderentur, illi qui per
invidiam et contentionem sine charitate Christum annuntiabant; quos
ipse intelligit, non haereticos vel schismaticos a Paulo apostolo
commemoratos, sed falsos fratres cum illo interius conversantes
(Philipp. I, 15, 17): qui certe baptizare non debebant,
quia in Ecclesia non habitabant, in qua ipse dicit non habitare nisi
concordes et unanimes: nisi forte quisquam sic abhorret a vero, ut
dicat concordes et unanimes fuisse invidos et malevolos, et sine
charitate contentiosos: et tamen baptizabant, nec eorum ista
detestanda perversitas Sacramentum Christi, quod per eos tractabatur
et dispensabatur, aliqua ex parte minuebat atque violabat.
|
|