|
98. Totum sane ipsum locum in eadem ad Magnum
epistola positum operae pretium est pertractare, quem ita contexuit.
Non habitans, inquit, in domo Dei, id est, in Ecclesia Christi,
in qua non nisi concordes atque unanimes habitant, loquente in Psalmis
Spiritu sancto, et dicente,
|
“Deus qui inhabitare facit unanimes in
domo”
|
|
(Psal. LXVII, 7). Denique unanimitate Christianos
firma sibi atque inseparabili charitate connexos , etiam ipsa Dominica
sacrificia declarant. Nam quando Dominus corpus suum panem vocat
(Joan. VI, 52), de multorum granorum adunatione congestum;
populum nostrum, quem portabat, indicat adunatum: et quando sanguinem
suum vinum appellat (Matth. XXVI, 26 29), de botris atque
acinis plurimis expressum, atque in unum coactum; gregem item nostrum
significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. Haec verba
beati Cypriani indicant eum et intellexisse et dilexisse decorem domus
Dei, quam domum ex unanimis et concordibus constare affirmavit, et
docuit testimonio prophetico, et significatione Sacramentorum: in qua
utique non erant illi invidi, et sine charitate malevoli, qui tamen
baptizabant. Ex quo apparet et in eis esse posse, atque ab eis dari
posse Sacramentum Christi, qui non sunt in Ecclesia Christi, in
qua non nisi unanimes et concordes habitare Cyprianus ipse testatur.
Neque enim saltem hoc dici potest, tunc baptizare posse cum latent:
quoniam illi Paulum apostolum non latebant, quos in Epistola sua
veracissimus testis notat, et gaudere se dicit, quoniam et ipsi
Christum annuntiabant. De his quippe ait, Sive occasione, sive
veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo
(Philipp. I, 18).
|
|