|
99. Quibus omnibus consideratis, puto me non
temere dicere, alios ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem
domus Dei, quae dicitur aedificari super petram (Matth. XVI,
18), quae unica columba appellatur (Cant. VI, 8), quae
sponsa pulchra sine macula et ruga (Ephes. V, 27), et hortus
conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu
pomorum (Cant. IV, 12, 13): quae domus etiam claves
accepit, ac potestatem solvendi et ligandi (Matth. XVI, 19).
Hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, Sit
tibi, inquit, tanquam ethnicus et publicanus (Id. XVIII,
17). De hac domo dicitur, Domine, dilexi decorem domus tuae, et
locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8); et, Qui
habitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 7); et,
Jucundatus sum in his quae dixerunt mihi, In domum Domini ibimus
(Psal. CXXI, 1); et, Beati qui habitant in domo tua,
Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII,
5); et innumerabilia talia. Haec domus etiam triticum dicitur,
sive tricenum, sive sexagenum, sive centenum fructum afferens cum
tolerantia (Matth. XIII, 23, et Luc. VIII, 15).
Haec domus est in vasis aureis et argenteis (II Tim. II,
20), et lapidibus pretiosis, et lignis imputribilibus. Huic domui
dicitur, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare
unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3); et,
Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III,
17). Haec quippe in bonis fidelibus est, et sanctis Dei servis
ubique dispersis et spirituali unitate devinctis in eadem communione
Sacramentorum, sive se facie noverint, sive non noverint. Alios
autem ita dici esse in domo, ut non pertineant ad compagem domus, nec
ad societatem fructiferae pacificaeque justitiae; sed sicut esse palea
dicitur in frumentis: nam et istos esse in domo, negare non possumus,
dicente Apostolo, In magna autem domo non solum aurea vasa sunt vel
argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem,
alia vero in contumeliam (II Tim. II, 20) . Ex hoc numero
innumerabili, non solum turba intus premens cor paucorum in tantae
multitudinis comparatione sanctorum, sed etiam disruptis retibus
haereses et schismata existunt in eis, qui jam magis ex domo quam in
domo esse dicendi sunt, de quibus dicitur, Ex nobis exierunt, sed
non erant ex nobis (I Joan. II, 19). Separatiores enim sunt
jam etiam corporaliter segregati, quam illi qui interius carnaliter et
animaliter vivunt, et spiritualiter separati sunt.
|
|