CAPUT LII.

100. Horum autem omnium generum illi primi, qui sic sunt in domo Dei, ut ipsi sint domus Dei, sive jam spirituales sint, sive adhuc parvuli lacte nutriantur, sed tamen ad spirituale habitum intento corde proficiant, nemo dubitat quod Baptismum et utiliter habeant, et se imitantibus utiliter tradant: fictis autem, quos Spiritus sanctus fugit, etsi ipsi, quantum in eis est, utiliter tradunt, illi tamen inutiliter accipiunt, non imitantes eos per quos accipiunt. Illi vero qui sic sunt in magna domo tanquam vasa in contumeliam, et inutiliter habent Baptismum, et se imitantibus inutiliter tradunt: illi porro ab eis utiliter accipiunt, qui non ipsis corde atque moribus, sed sanctae domui copulantur. Qui autem separatiores, non magis in domo quam ex domo sunt, neque omnino utiliter habent, neque ab eis utiliter accipitur, nisi forte accipiendi necessitas urgeat, et accipientis animus ab unitatis vinculo non recedat: tamen et habent, quanquam inutiliter habeant; et accipitur ab eis, etiam cum inutile est accipientibus; quod ut fiat utile, ah haeresi vel schismate recedendum est, et illi domui cohaerendum: quod non solum haeretici et schismatici, sed etiam illi facere debent, qui sic sunt in domo per communionem Sacramentorum, ut extra domum sint per diversitatem morum: sic enim et ipsis utile incipit esse Sacramentum, quod aliter inutile est.