|
101. Solet etiam quaeri, utrum
approbandum sit Baptisma, quod ab eo qui non accepit, accipitur, si
forte hoc curiositate aliqua didicit quemadmodum dandum sit: et utrum
nihil intersit, quo animo accipiat ille cui datur, cum simulatione,
an sine simulatione: si cum simulatione, utrum fallens, sicut in
Ecclesia, vel in ea quae putatur Ecclesia; an jocans, sicut in
mimo: et quid sit sceleratius, in Ecclesia fallaciter accipere, an
in haeresi vel schismate sine fallacia, id est, animo non simulato;
et utrum in haeresi fallaciter, an in mimo cum fide, si quisquam inter
agendum repentina pietate moveatur. Quanquam talem si etiam illi
conferamus qui in ipsa Catholica fallaciter accipit, mirum si
dubitatur quis cui praeferendus sit: quid enim prosit animus veraciter
dantis fallaciter accipienti, non video. Sed arbitremur aliquem etiam
fallaciter dantem, cum et tradens et accipiens fallaciter agant in ipsa
unitate catholica, utrum hoc magis Baptisma sit acceptandum, an illud
quod in mimo datur, si quis existat qui fideliter subito commotus
accipiat: an quantum ad ipsos quidem attinet homines, plurimum distet
inter credentem in mimo, et irridentem in Ecclesia; ad ipsius autem
Sacramenti integritatem nihil intersit. Si enim nihil interest ad
integritatem Sacramenti in ipsa Catholica, utrum id aliqui fallaciter
an veraciter agant, cum tamen hoc idem utrique agant: cur extra
intersit, non video; quando ille qui accipit, non simulatione
palliatus, sed religione mutatus est. An plus valent ad confirmandum
Sacramentum illi veraces inter quos agitur, quam ad frustrandum illi
fallaces a quibus agitur, et in quibus agitur? Et tamen si postea
prodatur, nemo repetit, sed aut excommunicando punitur illa
simulatio, aut poenitendo sanatur.
102. Sed nobis tutum est, in ea non progredi aliqua temeritate
sententiae, quae nullo in catholico regionali concilio coepta, nullo
plenario terminata sunt: id autem fiducia securae vocis asserere, quod
in gubernatione Domini Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi,
universalis Ecclesiae consensione roboratum est. Verumtamen si quis
forte me in eo concilio constitutum, ubi talium rerum quaestio
versaretur, non praecedentibus talibus, quorum sententias sequi
mallem, urgeret ut dicerem quid ipse sentirem: si eo modo affectus
essem, quo eram cum ista dictarem; nequaquam dubitarem habere eos
Baptismum, qui ubicumque, et a quibuscumque, illud verbis
evangelicis consecratum, sine sua simulatione, et cum aliqua fide
accepissent: quanquam eis ad salutem spiritualem non prodesset, si
charitate caruissent, qua catholicae insererentur Ecclesiae. Si enim
habeam, inquit, fidem, ut montes transferam, charitatem autem non
habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Sicut jam praeteritis
majorum statutis, non dubito etiam illos habere Baptismum, qui
quamvis fallaciter id accipiant, in Ecclesia tamen accipiunt, vel ubi
putatur esse Ecclesia ab eis, in quorum societate id accipitur, de
quibus dictum est, Ex nobis exierunt (I Joan. II, 19). Ubi
autem neque societas ulla esset ita credentium, neque ille qui ibi
acciperet, ita crederet, sed totum ludicre et mimice et joculariter
ageretur, utrum approbandus esset Baptismus qui sic daretur; divinum
judicium per alicujus revelationis oraculum, concordi oratione et
impensis supplici devotione gemitibus implorandum esse censerem: ita
sane ut post me dicturos sententias, ne quid jam exploratum et cognitum
afferrent, humiliter exspectarem: quanto magis ergo nunc sine
praejudicio diligentioris inquisitionis, vel majoris auctoritatis,
illud dixisse accipiendus sum?
|
|