CAPUT LIV.

103. Sed jam, ut existimo, tempus est hos etiam libros de quaestione Baptismi debito fine concludere: ubi nobis ostendit Dominus Deus noster per pacificum episcopum Cyprianum, et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec id quoque Deus revelaret (Philipp. III, 15); tolerarent potius diversa sentientes, quam se ab eis nefario schismate separarent: ubi Donatistarum prorsus ora clauduntur, etiamsi de Maximianistis nihil dicamus. Si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam jam Ecclesiam, cui sociaretur, vel ipse Cyprianus invenit. Si autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus donatista proponit. Baptismum autem si habent et tradunt alii tam multi qui operantur opera carnis, qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21); habent ac tradunt et haeretici, qui inter illa opera numerati sunt, quod quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt: sed tam infructuose atque inutiliter tales talibus, quam et illi caeteri pares eorum , in eo quod regnum Dei non possidebunt. Et quemadmodum illis correctis Baptisma non incipit adesse quod deerat, sed prodesse quod inerat; sic et haereticis. Unde Cyprianus, et qui cum eo senserunt, catholicae Ecclesiae, quam noluerunt praecidere, non potuerunt praescribere. Quod vero aliter sapuerunt, non expavescimus, quia cum eis veneramur et Petrum: quod autem ab unitate non recesserunt, gaudemus, quia cum eis aedificamur in petra.