CAPUT V.

8. Aurelius ab Utica dixit: Cum dicat Apostolus, non communicandum peccatis alienis (I Tim. V, 22); quid aliud quam peccatis alienis communicat, qui sine Baptismo Ecclesiae haereticis communicat? Et ideo censeo baptizandos esse haereticos, ut accipiant remissam peccatorum, et sic illis communicetur.

9. Respondetur: Communicavit ergo Cyprianus et isti omnes peccatis alienis, qua cum talibus in communione manserunt, quando neminem qui diversum sensit a jure communionis amoverunt. Ubi est ergo Ecclesia? Deinde, uti de haereticis taceam, cum verba hujus sententiae etiam de aliis peccatoribus dici possint, quales in Ecclesia secum Cyprianus videbat, gemebat, arguebat, ferebat ; ubi est Ecclesia, quae secundum haec verba jam tunc periisse existimatur contagione peccatorum? Si autem, sicut se habet firmissima veritas, Ecclesia permansit et permanet; non nisi in consensione intelligenda est communio peccatorum, quam vetat Apostolus. Baptizentur autem iterum haeretici, ut accipiant remissam peccatorum, si baptizantur iterum perversi et invidi, qui cum saeculo verbis et non factis renuntiarent, Baptismum quidem accipere potuerunt, sed remissionem peccatorum non obtinuerunt, dicente Domino, Si non dimiseritis, neque Pater vester dimittet vobis (Matth. VI, 15).