|
10. Jambus a Germaniciana dixit: Qui
haereticorum Baptismum probant, nostrum improbant; ut extra
Ecclesiam, non dicam lotos, sed sordidatos, negent in Ecclesia
baptizari oportere.
11. Huic respondetur, neminem nostrum Baptismum haereticorum
probare, sed Christi, quamvis in haereticis velut paleis
exterioribus, sicut in aliis iniquis velut paleis interioribus. Nam
si extra Ecclesiam qui baptizantur, non lavantur, sed sordidantur;
profecto extra petram, in qua aedificatur Ecclesia, qui baptizantur,
non lavantur, sed sordidantur. Omnes autem extra eamdem petram sunt,
qui audiunt verba Christi et non faciunt. Aut si Baptismo lavantur
quidem, sed in iniquitatibus suis, a quibus in melius mutari
noluerunt, sordidi remanent: sic et haeretici.
|
|