CAPUT VIII.

14. Pelegianus a Luperciana dixit: Scriptum est,

“Aut Dominus Deus est, aut Baal Deus est”

(III Reg. XVIII, 21). Ita et nunc, aut Ecclesia Ecclesia est, aut haeresis Ecclesia est: porro si haeresis Ecclesia non est, quomodo esse apud haereticos Baptisma Ecclesiae potest?

15. Huic ita possumus respondere: Aut paradisus paradisus, aut Aegyptus paradisus: porro si Aegyptus paradisus non est, quomodo esse in Aegypto aqua paradisi potest? Sed dicetur nobis: Etiam illuc exeundo pervenit. Sic ergo ad haereticos Baptismus. Item dicimus: Aut petra Ecclesia est, aut arena Ecclesia. Porro quia non est arena Ecclesia, quomodo apud eos qui super arenam aedificant, audiendo verba Christi et non faciendo (Matth. VII, 24-27), esse Baptismus potest ? et tamen est. Sic ergo et apud haereticos.