|
Damus hic loci librum de Beata Vita, qui opere contra Academicos
jam inchoato atque interim dimisso susceptus, et continuata per tres
dies disputatione apud Cassiacum perfectus est. Cum vero ejus edendi
occasionem natalitio suo die idibus novembris recurrente (quo videlicet
die in annum ipse suae aetatis trigesimum tertium progrediebatur)
nactum se dicat Augustinus, constare omnino debet opus utrumque, cum
hoc de Beata Vita, tum illud contra Academicos elaboratum fuisse
exeunte Christi anno trecentesimo octogesimo sexto, qui ipsius
conversione insignis fuit.
Hisce porro de Beata Vita disputationibus, quas festivi ac solemnis
instar epuli exhibebat, adesse voluit convictores suos omnes, atque in
primis Monnicam matrem suam, quae sententiarum suarum gravitate ac
sapientia praesentes in admirationem rapuit, exclamante etiam
Augustino: Ipsam prorsus, mater, arcem philosophiae tenuisti.
Dicavit librum hunc Theodoro, cujus consuetudine apud Mediolanum
potitus erat, uti satis ex praefatione intelligitur. Is vero cui
Manlio praenomen fuisse in Retractatione indicat, non videtur esse
alius ab eo cujus meminit in lib. 18 de Civitate Dei, c. 54:
qui videlicet consulatum gessit anno Christi 399, et alia praeclara
munera sub diversis imperatoribus egregie sustinuit; unde illum
Claudianus panegyrico in ejus consulatum edito carmine plurimum
commendat.
|
|