|
1. Si ad philosophiae portum, de quo jam in beatae vitae regionem
solumque proceditur, vir humanissime atque magne, Theodore, ratione
institutus cursus, et voluntas ipsa perduceret; nescio utrum temere
dixerim, multo minoris numeri homines ad eum perventuros fuisse,
quamvis nunc quoque, ut videmus, rari admodum paucique perveniant.
Cum enim in hunc mundum, sive Deus, sive natura, sive necessitas,
sive voluntas nostra, sive conjuncta horum aliqua, sive simul omnia
(res enim multum obscura est, sed tamen a te jam illustranda
suscepta) veluti in quoddam procellosum salum nos quasi temere
passimque projecerit; quotusquisque cognosceret quo sibi nitendum
esset, quave redeundum, nisi aliquando et invitos contraque obnitentes
aliqua tempestas, quae stultis videtur adversa, in optatissimam terram
nescientes errantesque compingeret?
2. Igitur hominum quos philosophia potest accipere, tria quasi
navigantium genera mihi videor videre. Unum est eorum, quos ubi aetas
compos rationis assumpserit, parvo impetu pulsuque remorum de proximo
fugiunt, seseque condunt in illa tranquillitate, unde caeteris civibus
quibus possunt, quo admoniti conentur ad se, lucidissimum signum sui
alicujus operis erigunt. Alterum vero est eorum, superiorique
contrarium, qui fallacissima facie maris decepti, elegerunt in medium
progredi, longeque a sua patria peregrinari audent, et saepe ejus
obliviscuntur. Hos si nescio quo et nimis latente modo a puppi
ventus, quem prosperum putant, fuerit prosecutus, penetrant in
altissima miseriarum elati atque gaudentes, quod eis usquequaque
fallacissima serenitas voluptatum honorumque blanditur. His profecto
quid aliud optandum est, quam quaedam in illis rebus a quibus jacti
excipiuntur, improspera; et, si parum est, saeviens omnino
tempestas, contrarieque flans ventus, qui eos ad certa et solida
gaudia , vel flentes gementesque perducat? hujus generis tamen
plerique nondum longius evagati, quibusdam non ita gravibus molestiis
reducuntur. Hi sunt homines, quos cum vel lacrymabiles tragoediae
fortunarum suarum, vel inanium negotiorum anxiae difficultates, quasi
nihil aliud habentes quod agant, in libros doctorum sapientissimorumque
hominum truserint, in ipso quodammodo portu evigilant, unde illos
nulla maris illius promissa nimium falso ridentis excludant. Est autem
genus inter haec tertium eorum, qui vel in ipso adolescentiae limine,
vel jam diu multumque jactati, tamen quaedam signa respiciunt, et suae
dulcissimae patriae, quamvis in ipsis fluctibus recordantur: et aut
recto cursu in nullo falsi, et nihil morati, eam repetunt; aut
plerumque vel inter nubila deviantes, vel mergentia contuentes sidera,
vel nonnullis illecebris capti, bonae navigationis tempora
differentes, errant diutius, saepe etiam periclitantur. Quos item
saepe nonnulla in fluxis fortunis calamitas, quasi conatibus eorum
adversa tempestas, in optatissimam patriam quietamque compellit.
3. His autem omnibus, qui quocumque modo ad beatae vitae regionem
feruntur, unus immanissimus mons ante ipsum portum constitutus, qui
etiam magnas ingredientibus gignit angustias, vehementissime
formidandus, cautissimeque vitandus est. Nam ita fulget, ita
mentiente illa luce vestitur, ut non solum pervenientibus, nondumque
ingressis incolendum se offerat, et eorum voluntatibus pro ipsa beata
terra satisfacturum polliceatur; sed plerumque de ipso portu ad sese
homines invitat, eosque nonnunquam detinet ipsa altitudine delectatos,
unde caeteros despicere libeat. Hi tamen admonent saepe venientes, ne
aut occultis subter scopulis decipiantur, aut ad se ascendere facile
putent; et qua sine periculo ingrediantur propter illius terrae
vicinitatem, benevolentissime docent. Ita cum eis invident vanissimam
gloriam, locum securitatis ostendunt. Nam quem montem alium vult
intelligi ratio propinquantibus ad philosophiam ingressisve metuendum,
nisi superbum studium inanissimae gloriae, quod ita nihil intus plenum
atque solidum habet, ut inflatos sibi superambulantes succrepante
fragili solo demergat ac sorbeat, eisque in tenebras revolutis,
eripiat luculentissimam domum, quam pene jam viderant?
4. Quae cum ita sint, accipe, mi Theodore, namque ad id quod
desidero, te unum intueor, teque aptissimum semper admiror; accipe,
inquam, et quod illorum trium genus hominum me tibi dederit, et quo
loco mihi esse videar, et abs te cujusmodi auxilium certus exspectem.
Ego ab usque undevigesimo anno aetatis meae, postquam in schola
rhetoris librum illum Ciceronis, qui Hortensius vocatur, accepi,
tanto amore philosophiae succensus sum, ut statim ad eam me transferre
meditarer. Sed neque mihi nebulae defuerunt, quibus confunderetur
cursus meus; et diu, fateor, quibus in errorem ducebar, labentia in
oceanum astra suspexi. Nam et superstitio quaedam puerilis me ab ipsa
inquisitione terrebat: et ubi factus erectior, illam caliginem
dispuli, mihique persuasi docentibus potius quam jubentibus esse
credendum; incidi in homines quibus lux ista quae oculis cernitur,
inter summa et divina colenda videretur . Non assentiebar, sed
putabam eos magnum aliquid tegere illis involucris, quod essent
aliquando aperturi. At ubi discussos eos evasi, maxime trajecto isto
mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus ventis in mediis
fluctibus Academici tenuerunt. Deinde veni in has terras; hic
septentrionem cui me crederem didici. Animadverti enim et saepe in
sacerdotis nostri , et aliquando in sermonibus tuis, cum de Deo
cogitaretur, nihil omnino corporis esse cogitandum, neque cum de
anima: nam id est unum in rebus proximum Deo. Sed ne in philosophiae
gremium celeriter advolarem, fateor, uxoris honorisque illecebra
detinebar; ut cum haec essem consecutus, tum demum me, quod paucis
felicissimis licuit, totis velis omnibusque remis in illum sinum
raperem, ibique conquiescerem. Lectis autem Platonis paucissimis
libris, cujus te esse studiosissimum accepi, collataque cum eis,
quantum potui, etiam illorum auctoritate qui divina mysteria
tradiderunt, sic exarsi, ut omnes illas vellem anchoras rumpere, nisi
me nonnullorum hominum existimatio commoveret (Conf. lib. 7,
capp. 9, 20). Quid ergo restabat aliud, nisi ut immoranti mihi
superfluis, tempestas quae putabatur adversa, succurreret? Itaque
tantus me arripuit pectoris dolor, ut illius professionis onus
sustinere non valens, qua mihi velificabam fortasse ad Sirenas,
abjicerem omnia, et optatae tranquillitati vel quassatam navem
fissamque perducerem.
5. Ergo vides in qua philosophia quasi in portu navigem. Sed etiam
ipse late patet, ejusque magnitudo quamvis jam minus periculosum, non
tamen penitus excludit errorem. Nam cui parti terrae, quae profecto
una beata est, me admoveam, atque contingam, prorsus ignoro. Quid
enim solidum tenui, cui adhuc de anima quaestio nutat et fluctuat?
Quare obsecro te per virtutem tuam, per humanitatem, per animarum
inter se vinculum atque commercium, ut dexteram porrigas. Hoc autem
est, ut me ames, et a me vicissim te amari credas charumque haberi.
Quod si impetravero, ad ipsam beatam vitam, cui te jam haerere
praesumo, parvo conatu facillime accedam. Quid autem agam, quove
modo ad istum portum necessarios meos congregem ut cognoscas, et ex eo
animum meum (neque enim alia signa invenio quibus me ostendam) ut
plenius intelligas, initium disputationum mearum, quod mihi videtur
religiosius evasisse, atque tuo titulo dignius, ad te scribendum
putavi, et ipso tuo nomine dedicandum. Aptissime sane; nam de beata
vita quaesivimus inter nos, nihilque aliud video quod magis Dei donum
vocandum sit. Eloquentia tua territus non sum; quidquid enim amo,
quamvis non assequar, timere non possum: fortunae vero sublimitatem
multo minus; apud te enim vere, quamvis sit magna, secunda est; nam
quibus dominatur, eosdem ipsos secundos facit. Sed jam quid afferam,
quaeso te, attende.
6. Idibus novembris mihi natalis dies erat: post tam tenue
prandium, ut ab eo nihil ingeniorum impediretur, omnes qui simul non
modo illo die, sed quotidie convivabamur, in balneas ad consedendum
vocavi; nam is tempori aptus locus secretusque occurrerat. Erant
autem, non enim vereor eos singulari benignitati tuae notos interim
nominibus facere, in primis nostra mater , cujus meriti credo esse
omne quod vivo; Navigius frater meus, Trygetius et Licentius,
cives et discipuli mei; nec Lastidianum et Rusticum consobrinos
meos, quamvis nullum vel grammaticum passi sint, deesse volui,
ipsumque eorum sensum communem, ad rem quam moliebar, necessarium
putavi. Erat etiam nobiscum aetate minimus omnium, sed cujus
ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus
filius meus. Quibus attentis, sic coepi.
|
|