|
7. Manifestum vobis videtur ex anima et corpore nos esse compositos?
Cum omnes consentirent, Navigius se ignorare respondit. Cui ego:
Nihil, nihilne omnino scis, inquam, an inter aliqua quae ignoras
etiam hoc numerandum est? Non puto me, inquit, omnia nescire.
Potesne, inquam, nobis dicere aliquid eorum quae nosti? Possum,
inquit. Nisi molestum est, inquam, profer aliquid. Et cum
dubitaret: Scisne, inquam, saltem te vivere? Scio, inquit. Scis
ergo habere te vitam, siquidem vivere nemo nisi vita potest. Et hoc,
inquit, scio. Scis etiam corpus te habere? Assentiebatur. Ergo
jam scis te constare ex corpore et vita. Scio interim; sed utrum haec
sola sint, incertus sum. Ergo duo ista, inquam, esse non dubitas,
corpus et animam; sed incertus es utrum sit aliud quod ad complendum ac
perficiendum hominem valet. Ita, inquit. Hoc quale sit, alias, si
possumus, quaeremus, inquam. Nunc illud jam ex omnibus quaero, cum
fateamur cuncti neque sine corpore, neque sine anima esse posse
hominem, cibos propter quid horum appetamus. Propter corpus, inquit
Licentius. Caeteri autem cunctabantur, varioque sermone inter se
agebant, quomodo posset propter corpus cibus necessarius videri, cum
appeteretur propter vitam, et vita non nisi ad animam pertineret. Tum
ego: Videtur, inquam, vobis ad eam partem cibum pertinere, quam
cibo crescere robustioremque fieri videmus? Assentiebantur praeter
Trygetium. Ait enim: Cur ergo non pro edacitate mea crevi?
Modum, inquam, suum a natura constitutum habent omnia corpora, ultra
quam mensuram progredi nequeant: tamen ea mensura minora essent, si
eis alimenta defuissent; quod et in pecoribus facilius animadvertimus.
Et nemo dubitat cibis subtractis omnium animantium corpora macrescere.
Macrescere, inquit Licentius, non decrescere. Satis est mihi,
inquam, ad id quod volo. Etenim quaestio est utrum ad corpus cibus
pertineat. Pertinet autem, cum eo subducto, ad maciem deducitur.
Omnes ita esse censuerunt.
8. Quid ergo anima, inquam? nulla ne habet alimenta propria? an
ejus esca scientia vobis videtur? Plane, inquit mater; nulla re alia
credo ali animam quam intellectu rerum atque scientia. De qua
sententia cum Trygetius dubium se ostenderet: hodie, inquit illa, tu
ipse nonne docuisti unde aut ubi anima pascatur? Nam post aliquantam
prandii partem te dixisti non advertisse quo vasculo uteremur, quod
alia nescio quae cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum parte
abstinueras manus atque morsus. Ubi igitur erat animus tuus, quo
tempore illud, te vescente, non attendebat; inde, mihi crede, et
talibus epulis animus pascitur, id est theoriis et cogitationibus
suis, si per eas aliquid percipere possit. De qua re cum dubitanter
streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum doctissimorum animos
multo esse quam imperitorum quasi in suo genere pleniores atque
majores? Manifestum esse dixerunt. Recte igitur dicimus eorum
animos, qui nullis disciplinis eruditi sunt, nihilque bonarum artium
hauserunt, jejunos et quasi famelicos esse. Plenos, inquit
Trygetius, et illorum animos esse arbitror, sed vitiis atque
nequitia. Ista ipsa est, inquam, crede mihi, quaedam sterilitas et
quasi fames animorum. Nam quemadmodum corpus detracto cibo plerumque
morbis atque scabie repletur, quae in eo vitia indicant famem; ita et
illorum animi pleni sunt morbis quibus sua jejunia confitentur. Etenim
ipsam nequitiam matrem omnium vitiorum, ex eo quod nequidquam sit, id
est ex eo quod nihil sit, veteres dictam esse voluerunt. Cui vitio
quae contraria virtus est, frugalitas nominatur. Ut igitur haec a
fruge, id est a fructu, propter quamdam animorum fecunditatem; ita
illa ab sterilitate, hoc est a nihilo, nequitia nominata est: nihil
est enim omne quod fluit, quod solvitur, quod liquescit et quasi
semper perit. Ideo tales homines etiam perditos dicimus. Est autem
aliquid, si manet, si constat, si semper tale est, ut est virtus,
cujus magna pars est atque pulcherrima, quae temperantia et frugalitas
dicitur. Sed si hoc obscurius est quam ut id jam vos videre possitis;
certe illud conceditis, quia si animi imperitorum etiam ipsi pleni
sunt, ut corporum, ita animorum duo alimentorum genera inveniuntur;
unum salubre atque utile, alterum morbidum atque pestiferum.
9. Quae cum ita sint, arbitror die natali meo, quoniam duo quaedam
esse in homine convenit inter nos, id est corpus atque animam, non me
prandium paulo lautius corporibus nostris solum, sed et animis etiam
exhibere debere. Quod autem hoc sit prandium, si esuritis,
proferam. Nam si vos invitos, et fastidientes alere conabor, frustra
operam insumam; magisque vota facienda sunt, ut tales epulas potius
quam illas corporis desideretis. Quod eveniet si sani animi vestri
fuerint: aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis videmus, cibos
suos recusant et respuunt. Omnes se vultu ipso et consentiente voce,
quidquid praeparassem jam sumere ac vorare velle dixerunt.
10. Atque ego rursus exordiens: Beatos esse nos volumus, inquam?
Vix hoc effuderam, occurrerunt una voce consentientes. Videturne
vobis, inquam, beatus esse qui quod vult non habet? Negaverunt.
Quid? omnis qui quod vult habet, beatus est? Tum mater: Si bona,
inquit, velit et habeat, beatus est; si autem mala velit, quamvis
habeat, miser est. Cui ego arridens atque gestiens: Ipsam,
inquam, prorsus, mater, arcem philosophiae tenuisti. Nam tibi
procul dubio verba defuerunt, ut non sicut Tullius te modo panderes,
cujus de hac sententia verba ista sunt. Nam in Hortensio, quem de
laude ac defensione philosophiae librum fecit: Ecce autem, ait, non
philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse
beatos qui vivant ut ipsi velint. Falsum id quidem: Velle enim quod
non deceat, idem ipsum miserrimum. Nec tam miserum est non adipisci
quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. Plus enim mali
pravitas voluntatis affert, quam fortuna cuiquam boni. In quibus
verbis illa sic exclamabat, ut obliti penitus sexus ejus, magnum
aliquem virum considere nobiscum crederemus, me interim, quantum
poteram, intelligente ex quo illa, et quam divino fonte manarent. Et
Licentius: Sed dicendum, inquit, tibi est, ut beatus sit quisque,
quid velle debeat, et quarum rerum eum oporteat habere desiderium.
Invita me, inquam, natali tuo, quando dignaberis; quidquid
apposueris libenter sumam. Qua conditione hodie apud me ut epuleris
peto, nec flagites quod fortasse non est paratum. Quem cum modestae
ac verecundae commonitionis suae poeniteret: Ergo illud, inquam,
convenit inter nos, neque quemquam beatum esse posse, qui quod vult
non habet; neque omnem qui quod vult habet, beatum esse? Dederunt.
11. Quid illud, inquam, conceditis, omnem qui beatus non est,
miserum esse? Non dubitaverunt. Omnis igitur, inquam, qui quod
vult non habet, miser est. Placuit omnibus. Quid ergo sibi homo
comparare debet, ut beatus sit, inquam? Forte enim etiam hoc isti
nostro convivio subministrabitur, ne Licentii aviditas negligatur:
nam id, opinor, ei comparandum est, quod cum vult, habet.
Manifestum esse dixerunt. Id ergo, inquam, semper manens, nec ex
fortuna pendulum, nec ullis subjectum casibus esse debet. Nam
quidquid mortale et caducum est, non potest a nobis quando volumus, et
quamdiu volumus haberi. Assentiebantur omnes. Sed Trygetius:
Sunt, inquit, multi fortunati, qui eas ipsas res fragiles casibusque
subjectas, tamen jucundas pro hac vita cumulate largeque possideant,
nec quidquam illis eorum quae volunt desit. Cui ego: Qui timet,
inquam, videturne tibi beatus esse? Non videtur, inquit. Ergo quod
amat quisque si amittere potest, potestne non timere? Non potest,
inquit. Amitti autem possunt illa fortuita. Non igitur haec qui amat
et possidet, potest ullo modo beatus esse. Nihil repugnavit. Hoc
loco autem mater: Etiamsi securus sit, inquit, ea se omnia non esse
amissurum, tamen talibus satiari non poterit. Ergo et eo miser, quo
semper est indigus. Cui ego: Quid, inquam, his omnibus abundans
rebus atque circumfluens, si cupiendi modum sibi statuat, eisque
contentus decenter jucundeque perfruatur; nonne tibi videtur beatus?
Non ergo, inquit, illis rebus, sed animi sui moderatione beatus
est. Optime, inquam, nec huic interrogationi aliud, nec abs te
aliud debuit responderi. Ergo nullo modo dubitamus, si quis beatus
esse statuit, id eum sibi comparare debere quod semper manet, nec ulla
saeviente fortuna eripi potest. Hoc, inquit, Trygetius, jamdudum
consensimus. Deus, inquam, vobis aeternus, et semper manens
videtur? Hoc quidem inquit Licentius, ita certum est, ut
interrogatione non egeat; caeterique omnes pia devotione concinuerunt.
Deum igitur, inquam, qui habet, beatus est.
12. Quod cum gaudentes libentissime acciperent: Nihil ergo,
inquam, nobis jam quaerendum esse arbitror, nisi quis hominum habeat
Deum; beatus enim profecto is erit. De quo quaero quid vobis
videatur. Hic Licentius: Deum habet, qui bene vivit. Trygetius:
Deum habet, inquit, qui facit quae Deus vult fieri. In cujus
sententiam Lastidianus concessit. Puer autem ille minimus omnium:
Is habet Deum, ait, qui spiritum immundum non habet. Mater vero
omnia, sed hoc maxime approbavit. Navigius tacebat. Quem cum
interrogassem quid sentiret, illud ultimum sibi placere respondit.
Nec Rusticum percontari visum est negligendum, quaenam esset de re
tanta ejus sententia, qui mihi videbatur non deliberatione magis quam
pudore impeditus silere; Trygetio consensit.
13. Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane, et
ultra quam nec quaeri quidquam oportet, nec inveniri potest, si modo
eam, uti coepimus, serenissime ac sincerissime investigemus. Quod
hodie quia longum est, et habent in epulis suis et animi quamdam
luxuriem, si ultra modum in eas et voraciter irruant (ita enim male
quodammodo digerunt; unde valetudini mentium non minus quam ab illa
ipsa fame metuendum est), melius nos haec quaestio cras esurientes,
si videtur, accipiet. Illud modo libenter liguriatis volo, quod
subito mihi ministratori vestro in mentem suggestum est inferendum; et
est, nisi fallor, qualia solent ultima apponi, quasi scholastico
melle confectum atque conditum. Quo audito sese omnes quasi in elatum
ferculum tetenderunt, coegeruntque ut dicere properarem quidnam id
esset. Quid, inquam, putatis, nisi cum Academicis totum quod
susceperamus confectum esse negotium? Quo accepto nomine, tres illi
quibus res nota erat, sese erexerunt alacrius; et velut porrectis, ut
fit, manibus inferentem ministrum adjuverunt, quibus potuerunt
verbis, nihil se jucundius audituros esse monstrantes.
14. Tum ego ita rem proposui. Si manifestum est, inquam, beatum
non esse qui quod vult non habet, quod paulo ante ratio demonstravit;
nemo autem quaerit quod invenire non vult, et quaerunt illi semper
veritatem: volunt ergo invenire; volunt igitur habere inventionem
veritatis. At non inveniunt : sequitur eos non habere quod volunt;
et ex eo sequitur etiam beatos non esse. At nemo sapiens, nisi
beatus: sapiens igitur Academicus non est. Hic repente illi, quasi
totum rapientes exclamaverunt. Sed Licentius attentius et cautius
advertens timuit assensionem, atque subjecit: Rapui quidem vobiscum,
siquidem exclamavi illa conclusione commotus. Sed nihil hinc admittam
in viscera, et partem meam servabo Alypio: nam aut simul eam mecum
lambet, aut me admonebit cur non oporteat attingere. Dulcia,
inquam, magis metuere Navigius deberet, splene vitioso. Hic ille
arridens: Plane, inquit, me talia sanabunt. Nam nescio quomodo
contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille, de melle
Hymetio, acriter dulce est, nihilque inflat viscera. Quare totum
etiam, palato aliquantum remorso, tamen ut possum libentissime in
medullas trajicio. Non enim video quomodo redargui possit ista
conclusio. Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius. Quare
gaudeo jamdiu cum illis me inimicitias suscepisse. Nam nescio qua
impellente natura, vel, ut verius dicam, Deo, etiam nesciens
quomodo refellendi essent, tamen eis nimis adversabar.
15. Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. Ergo,
ait Trygetius, dissentis a nobis? Numquidnam, ille inquit, vos ab
Alypio dissentitis? Cui ego: Non dubito, inquam, quin si adesset
Alypius, huic ratiunculae cederet. Non enim tam absurde sentire
poterat, ut aut beatus ille videretur, qui tantum bonum animi, quod
ardentissime vellet habere, non haberet, aut illos nolle invenire
veritatem, aut eum qui beatus non sit esse sapientem: nam his tribus,
quasi melle, farre, atque nucleis, illud quod metuis gustare,
confectum est. Illene, inquit, huic tam parvae puerorum illecebrae
cederet, Academicorum tanta ubertate deserta, qua inundante hoc
nescio quid breve aut obruetur, aut pertrahetur? Quasi vero,
inquam, longum aliquid nos quaeramus, praesertim adversus Alypium:
nam non mediocriter parva ista esse fortia et utilia, satis sibi ipse
de suo corpore argumentaretur. Tu autem qui elegisti de absentis
auctoritate pendere, quid horum non probas? Utrum beatum non esse,
qui quod vult non habet? an illos negas velle habere inventam
veritatem, quam vehementer inquirunt? an videtur tibi quisquam sapiens
non beatus? Prorsus beatus est, inquit, qui quod vult non habet,
quasi stomachanter arridens. Quod cum juberem ut scriberetur: Non
dixi, inquit exclamans. Quod item cum annuerem scribi: Dixi,
inquit. Atque ego semel praeceperam ut nullum verbum praeter litteras
funderetur. Ita adolescentem inter verecundiam atque constantiam
exagitatum tenebam.
16. Sed cum his verbis eum jocantes, quasi ad vescendam particulam
suam provocaremus, animadverti caeteros rei totius ignaros, sed scire
cupientes quid inter nos solos tam jucunde ageretur, sine risu nos
intueri. Qui mihi prorsus similes visi sunt, quod plerumque fieri
solet, iis qui cum epulantur inter avidissimos rapacissimosque
convivas, a rapiendo vel gravitate sese abstinent, vel pudore
terrentur. Et quia ego invitaveram, et magni cujusdam hominis
personam, atque ut totum explicem, veri hominis etiam in illis epulis
invitatorem gerebam, sustinere non potui, commovitque me illa
inaequalitas mensae nostrae et discrepantia. Arrisi matri. Atque
illa liberrime quod minus habebant, quasi de suo cellario promendum
imperans: Jam dic nobis, inquit, et redde qui sint isti Academici,
et quid sibi velint? Cui breviter cum exposuissem aperteque, ita ut
nemo illorum ignarus abscederet: Isti homines, inquit, caducarii
sunt (quo nomine vulgo apud nos vocantur, quos comitialis morbus
subvertit), et simul surrexit ut abiret; atque hic omnes laeti ac
ridentes, interposito fine discessimus.
|
|