|
17. Postridie autem cum item post prandium, sed aliquanto quam
pridie serius, iidem ibidemque consedissemus: Tarde, inquam,
venistis ad convivium: quod vobis non cruditate accidisse arbitror,
sed paucitatis ferculorum securitate; quod non tam mature aggrediendum
visum est, quod cito vos peresuros putastis. Non multum enim
reliquiarum credendum erat remansisse, ubi die ipso atque solemnitate
tam exiguum repertum erat. Fortasse recte. Sed quid vobis
praeparatum sit, ego quoque vobiscum nescio. Alius est enim qui
omnibus cum omnes , tum maxime tales epulas praebere non cessat: sed
nos ab edendo, vel imbecillitate, vel saturitate, vel negotio
plerumque cessamus: quem manentem in hominibus beatos eos facere,
inter nos heri, ni fallor, pie constanterque convenerat. Nam cum
ratio demonstrasset eum beatum esse qui Deum haberet, nec huic
quisquam vestrum sententiae restitisset, quaesitum est quisnam vobis
videretur Deum habere. De qua re, si bene memini, tres sententiae
dictae sunt. Nam parti placuit, Deum habere illum qui ea faceret
quae Deus vellet. Quidam autem dixerunt quod is Deum haberet, qui
bene viveret. Reliquis vero in eis Deus esse visus est, in quibus
qui immundus appellatur, spiritus non est.
18. Sed fortasse omnes diversis verbis unum idemque sensistis. Nam
si duo prima consideremus, et omnis qui bene vivit, ea facit quae vult
Deus; et omnis qui ea facit quae vult Deus, bene vivit; nec
quidquam est aliud bene vivere, quam ea facere quae Deo placeant:
nisi quid vobis aliud videtur. Assentiebantur. Tertium vero illud
paulo diligentius considerandum est, propterea quod ritu castissimorum
sacrorum spiritus immundus , quantum intelligo, duobus modis appellari
solet: vel ille qui extrinsecus invadit animam sensusque conturbat, et
quemdam hominibus infert furorem; cui excludendo qui praesunt, manum
imponere vel exorcizare dicuntur, hoc est, per divina eum adjurando
expellere: aliter autem dicitur spiritus immundus, omnis omnino anima
immunda; quod nihil est aliud quam vitiis et erroribus inquinata.
Itaque abs te quaero, tu puer, qui fortasse aliquanto sereniore ac
purgatiore spiritu istam sententiam protulisti, quis tibi videatur
immundum spiritum non habere: illene qui daemonem non habet, quo
vesani homines fieri solent; an ille qui animam suam a vitiis
omnibusque peccatis mundavit? Is mihi videtur, inquit, immundum
spiritum non habere, qui caste vivit. Sed castum, inquam, quem
vocas? eumne qui nihil peccat, an eum qui ab illicito tantum concubitu
temperet? Quomodo, inquit, castus potest esse, qui ab illicito
tantum concubitu abstinens sese, caeteris peccatis non desinit
inquinari? Ille est vere castus, qui Deum attendit, et ad ipsum
solum se tenet. Quae rerba pueri sicut dicta erant, cum conscribi
mihi placuisset: Is ergo, inquam, necesse est ut bene vivat, et qui
bene vivit necessario talis est; nisi quid tibi aliud videtur.
Concessit cum caeteris. Ergo una est hic, inquam, dicta sententia.
19. Sed illud a vobis paululum quaero, velitne Deus ut homo Deum
quaerat? Dederunt. Item quaero; numquidnam possumus dicere, illum
qui Deum quaerit, male vivere? Nullo modo, dixerunt. Etiam hoc
tertium respondete; spiritus immundus potestne Deum quaerere?
Negabant, aliquantum dubitante Navigio, qui postea caeterorum
vocibus cessit . Si igitur, inquam, qui Deum quaerit, id facit
quod Deus vult, et bene vivit, et spiritum immundum non habet; qui
autem Deum quaerit, nondum habet Deum: non igitur quisquis aut bene
vivit, aut quod vult Deus facit, aut spiritum immundum non habet,
continuo Deum habere credendus est. Hic cum se caeteri concessionibus
suis deceptos riderent, postulavit mater, cum diu stupida fuisset, ut
ei hoc ipsum quod conclusionis necessitate intorte dixeram, explicando
relaxarem atque solverem. Quod cum factum esset: Sed nemo, inquit,
potest pervenire ad Deum, nisi Deum quaesierit. Optime, inquam.
Tamen qui adhuc quaerit, nondum ad Deum pervenit, etiamsi bene
vivit. Non igitur quisquis bene vivit, Deum habet. Mihi, inquit,
videtur Deum nemo non habere: sed eum qui bene vivit, habet
propitium; qui male, infestum. Male igitur, inquam, hesterno die
concessimus eum beatum esse qui Deum habet: siquidem omnis homo Deum
habet, nec tamen omnis homo beatus est. Adde ergo, inquit,
propitium.
20. Saltem, inquam, hoc inter nos satis constat, eum beatum esse
qui habet propitium Deum? Vellem, inquit Navigius, consentire:
sed illum vereor qui adhuc quaerit; praesertim ne concludas beatum esse
Academicum, qui hesterno sermone, vulgari quidem et male latino, sed
aptissimo sane, ut mihi videtur, verbo caducarius nominatus est. Non
enim possum dicere homini Deum quaerenti adversum Deum esse: quod si
dici nefas est, propitius erit; et qui propitium Deum habet, beatus
est. Beatus ergo erit ille qui quaerit: omnis autem quaerens nondum
habet quod vult. Erit igitur beatus homo qui quod vult non habet,
quod heri nobis omnibus videbatur absurdum; unde credebamus
Academicorum tenebras esse discussas. Quare jam de nobis Licentius
triumphabit; mihique illa dulcia, quae contra valetudinem meam temere
accepi, has de me poenas exigere, quasi prudens medicus admonebit.
21. Hic cum etiam mater arrisisset: Ego, inquit, frygetius, non
concedo continuo Deum adversari cui non sit propitius, sed esse
aliquid medium puto. Cui ego: Istum tamen hominem, inquam,
medium, cui nec Deus propitius est nec infestus, Deum quoquo modo
habere concedis? Hic cum ille cunctaretur: Aliud est, inquit
mater, Deum habere, aliud non esse sine Deo. Quid ergo, inquam,
melius est; utrum habere Deum, an non esse sine Deo? Quantum,
inquit, possum intelligere, ista est sententia mea: qui bene vivit,
habet Deum, sed propitium; qui male, habet Deum, sed adversum.
Qui autem adhuc quaerit, nondumque invenit, neque propitium neque
adversum, sed non est sine Deo. Haeccine, inquam, vestra etiam
sententia est? Hanc esse dixerunt. Dicite mihi, quaeso, inquam:
non vobis videtur esse homini Deus propitius cui favet? Esse confessi
sunt. Non ergo, inquam, favet Deus quaerenti sese homini?
Responderunt: Favet. Habet igitur, inquam, qui Deum quaerit,
Deum propitium; et omnis qui habet Deum propitium, beatus est.
Beatus est ergo et ille qui quaerit. Qui autem quaerit, nondum habet
quod vult. Erit igitur beatus qui quod vult non habet. Prorsus,
inquit mater, non mihi videtur beatus esse qui quod vult non habet.
Ergo, inquam, non omnis qui habet Deum propitium, beatus est. Si
hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. Ista igitur, inquam,
distributio erit, ut omnis qui jam Deum invenit et propitium Deum
habeat, et beatus sit: omnis autem qui Deum quaerit propitium Deum
habeat, sed nondum sit beatus; jamvero quisquis vitiis atque peccatis
a Deo se alienat, non modo beatus non sit, sed ne Deo quidem vivat
propitio.
22. Quod cum placuisset omnibus: Bene habet, inquam; sed adhuc
illud vereor, ne vos moveat quod jam superius concesseramus, miserum
esse quisquis beatus non sit: cui consequens erit esse miserum hominem
qui propitium tenet Deum, quem adhuc Deum quaerentem nondum diximus
esse beatum. An vero, quod ait Tullius, multorum in terris
praediorum dominos divites appellamus; omnium virtutum possessores
pauperes nominabimus? Sed illud videte, utrum quomodo verum est quod
omnis egens miser sit, ita sit verum quod omnis miser egeat. Ita enim
erit verum, nihil aliud esse miseriam quam egestatem, quod me nunc,
cum diceretur, laudare sensistis. Hoc autem hodie longum est ut
quaeramus; quare peto ne fastidio vobis sit ad istam mensam cras etiam
convenire. Quod cum omnes se libentissime habere dixissent,
surreximus.
|
|