|
23. Tertius autem dies disputationis nostrae, matutinas nubes quae
nos cogebant in balneas, dissipavit, tempusque pomeridianum
candidissimum reddidit. Placuit ergo in pratuli propinqua descendere,
atque omnibus nobis ubi commodum visum est considentibus, reliquus ita
sermo peractus est. Omnia pene, inquam, quae interroganti mihi
concedi a vobis volui, habeo ac teneo: quare hodierno die, quo
possimus tandem hoc nostrum convivium aliquo intervallo dierum
distinguere, aut nihil, aut non multum erit, ut opinor, quod mihi
vos respondere necesse sit. Dictum enim erat a matre, nihil aliud
esse miseriam quam egestatem, convenitque inter nos, omnes qui egeant
miseros esse. Sed utrum omnes etiam miseri egeant, nonnulla quaestio
est, quam hesterno die non potuimus explicare. Hoc autem ita se
habere, si ratio demonstraverit, perfectissime inventum est qui sit
beatus: erit enim ille qui non eget. Omnis enim non miser, beatus
est. Beatus est ergo qui egestate caret, si quam dicimus egestatem,
eamdem miseriam esse constiterit.
24. Quid enim, ait Trygetius? non potest ex eo jam confici,
omnem non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem qui egeat esse
miserum? Nam concessisse nos memini, nihil esse medium inter miserum
et beatum. Aliquidne, inquam, inter mortuum et vivum tibi medium
videtur esse? nonne omnis homo aut vivus aut mortuus est? Fateor,
inquit, neque hic esse aliquid medium: sed quorsum istud? Quia,
inquam, etiam istud te fateri credo, omnem qui ante annum sepultus
est, esse mortuum. Non negabat. Quid? omnis qui ante annum
sepultus non est, vivit? Non, ait, sequitur. Ergo, inquam, non
sequitur ut si omnis qui eget miser est, omnis qui non eget sit
beatus, quamvis inter miserum et beatum, ut inter vivum et mortuum,
medium nihil inveniri queat.
25. Quod cum aliqui eorum paulo tardius intellexissent, me id
quibus potui verbis ad eorum sensum accommodatis aperiente atque
versante: Ergo, inquam, miserum esse omnem qui egeat, dubitat
nemo: nec nos terrent quaedam sapientium corpori necessaria. Non enim
eis eget ipse animus, in quo posita est vita beata. Ipse enim
perfectus est; nullus autem perfectus aliquo eget: et quod videtur
corpori necessarium sumet, si adfuerit; si non adfuerit, non eum
istarum rerum franget inopia. Omnis namque sapiens fortis est; nullus
autem fortis aliquid metuit. Non igitur metuit sapiens aut mortem
corporis, aut dolores, quibus pellendis vel vitandis vel differendis
sunt necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia. Sed tamen
non desinit eis bene uti, si ipsa non desunt. Verissima est enim illa
sententia:
|
Nam tu quod vitare possis stultum admittere est.
|
|
|
Terent. in Eunucho, act. 4, scen. 6
|
Vitabit ergo mortem ac dolorem, quantum potest et quantum decet; ne
si minime vitaverit, non ex eo miser sit quia haec accidunt, sed quia
vitare cum posset, noluit: quod manifestum stultitiae signum est.
Erit ergo ista non vitans, non earum rerum perpessione, sed stultitia
miser. Si autem non valuerit evitare, cum id sedulo ac decenter
egerit, non eum ista irruentia miserum facient. Etenim et illa
ejusdem comici sententia non minus vera est:
|
Quoniam non potest id fieri quod vis,
Id velis quod possit.
|
|
|
Id. in Andria, act. 2, scen. 1
|
Quomodo erit miser, cui nihil accidit praeter voluntatem? Quia quod
sibi videt non posse provenire, non potest velle. Habet enim rerum
certissimarum voluntatem, id est, ut quidquid agit, non agat nisi ex
virtutis quodam praescripto et divina lege sapientiae, quae nullo ab eo
pacto eripi possunt.
26. Jam nunc videte, utrum etiam omnis qui miser est, egeat. Nam
huic sententiae concedendae difficultatem illa res facit, quod multi in
magna fortuitarum rerum copia constituti sunt, quibus ita facilia sunt
omnia, ut ad eorum nutum praesto sit quidquid cupiditas poscit.
Difficilis quidem ista vita est. Sed fingamus aliquem talem, qualem
Tullius fuisse dicit Oratam. Quis enim facile dicat Oratam egestate
laborasse, hominem ditissimum, amoenissimum, deliciosissimum, cui
neque ad voluptatem quidquam defuit, neque ad gratiam, neque ad bonam
integramque valetudinem? Nam et praediis quaestuosissimis et amicis
jucundissimis, quantum libuit, abundavit; et illis omnibus aptissime
ad salutem corporis usus est, ejusque (ut breviter totum explicem)
omne institutum voluntatemque omnem successio prospera consecuta est.
Sed fortasse inquiet aliquis vestrum, plus illum quam habebat, habere
voluisse. Hoc ignoramus. Sed quod satis est quaestioni, faciamus
eum non desiderasse amplius quam tenebat. Videturne vobis eguisse?
Etiamsi concedam, inquit Licentius, nihil eum desiderasse, quod in
homine non sapiente nescio quomodo accipiam; metuebat tamen, erat enim
vir, ut dicitur, ingenii non mali, ne illa omnia sibi vel uno adverso
impetu raperentur. Non enim magnum erat intelligere, talia cuncta,
quantacumque essent, esse sub casibus constituta. Tum ego arridens:
Vides, inquam, Licenti, fortunatissimum istum hominem a beata vita
ingenii bonitate impeditum. Quo enim erat acutior, eo videbat illa
omnia se posse amittere; quo metu frangebatur, illudque vulgare satis
asserebat: Infidum hominem malo suo esse cordatum.
27. Hic cum et ille et caeteri arrisissent: Illud tamen, inquam,
diligentius attendamus, quia etsi timuit iste, non eguit: unde
quaestio est. Egere est enim in non habendo, non in timore amittendi
quae habeas. Erat autem iste miser, quia metuebat, quamvis non
egeret. Non igitur omnis qui miser est, eget. Quod cum
approbavisset cum caeteris etiam ipsa cujus sententiam defendebam,
aliquantulum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen, et nondum
plene intelligo quomodo ab egestate possit miseria, aut egestas a
miseria separari. Nam et iste qui dives et locuples erat, et nihil,
ut dicitis, amplius desiderabat; tamen quia metuebat, ne amitteret
egebat sapientia. Ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento et
pecunia; cum egeret sapientia, non diceremus? Ubi cum omnes mirando
exclamassent, me ipso etiam non mediocriter alacri atque laeto, quod
ab ea potissimum dictum esset quod pro magno de philosophorum libris,
atque ultimum proferre paraveram: Videtisne, inquam, aliud esse
multas variasque doctrinas, aliud animum attentissimum in Deum? Nam
unde ista quae miramur, nisi inde procedunt? Hic Licentius laetus
exclamans: Prorsus, inquit, nihil verius, nihil divinius dici
potuit. Nam et major et miserabilior egestas nulla est, quam egere
sapientia; et qui sapientia non eget, nulla re omnino egere potest.
28. Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia.
Haec est enim contraria sapientiae, et ita contraria ut mors vitae,
ut beata vita miserae; hoc est, sine aliquo medio. Nam ut omnis non
beatus homo miser est, omnisque homo non mortuus vivit; sic omnem non
stultum manifestum est esse sapientem. Ex quo et illud jam licet
videre, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat
ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. Quo fit ut
miserior esset, si tam pendulis nutantibusque iis quae bona putabat,
nihil omnino metuisset. Esset enim non fortitudinis excubiis, sed
mentis sopore securior, et altiore stultitia demersus miser. At si
omnis qui caret sapientia magnam patitur egestatem, omnisque compos
sapientiae nihilo eget, sequitur ut stultitia sit egestas. Ut autem
omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. Ergo ut omnis
egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse convincitur.
29. Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse diceret:
Quid, inquam, inter nos ratione convenit? Eum egere, inquit, qui
sapientiam non habeat. Quid est ergo, inquam, egere? Sapientiam,
inquit, non habere. Quid est, inquam, sapientiam non habere? Hic
cum taceret, nonne hoc est, inquam, habere stultitiam? Hoc,
inquit. Nihil est ergo aliud, inquam, habere egestatem, quam
stultitiam; ex quo jam necesse est egestatem alio verbo nominari,
quando stultitia nominatur. Quanquam nescio quomodo dicamus, Habet
egestatem, aut, habet stultitiam. Tale est enim ac si locum
aliquem, qui lumine careat, dicamus habere tenebras: quod nihil est
aliud quam lumen non habere. Non enim tenebrae quasi veniunt aut
recedunt; sed carere lumine hoc ipsum est jam tenebrosum esse, ut
carere veste hoc est esse nudum. Non enim veste accedente veluti
aliqua res mobilis nuditas fugit. Sic ergo dicimus aliquem habere
egestatem, quasi dicamus habere nuditatem. Egestas enim verbum est
non habendi. Quamobrem, ut quod volo explicem sicut possum, ita
dicitur, Habet egestatem; quasi dicatur, Habet non habere.
Itaque, si stultitiam ipsam veram et certam egestatem esse monstratum
est, vide jam quaestionem quam susceperamus, utrum soluta sit.
Dubitabatur enim inter nos, utrum cum appellaremus miseriam, nihil
aliud quam egestatem nominaremus. Dedimus autem rationem, recte
stultitiam vocari egestatem. Sicut ergo et omnis stultus miser, et
omnis miser stultus est; ita necesse est non solum omnem qui egeat
miserum, sed etiam omnem qui miser sit egentem esse fateamur. At si
ex eo quod et omnis stultus miser est, et omnis miser stultus est,
conficitur stultitiam esse miseriam; cur non ex eo quod et quisquis
eget miser, et quisquis miser est egeat, nihil aliud miseriam quam
egestatem esse conficimus?
30. Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud jam, inquam,
sequitur, ut videamus quis non egeat; is enim erit sapiens et beatus.
Egestas autem stultitia est, egestatisque nomen: hoc autem verbum
sterilitatem quamdam et inopiam solet significare. Attendite,
quaeso, altius, quanta cura priscorum hominum, sive omnia, sive quod
manifestum est, quaedam verba creata sunt, earum rerum maxime quarum
erat notitia pernecessaria. Jam enim conceditis omnem stultum egere,
et omnem qui egeat stultum esse: credo vos etiam concedere animum
stultum esse vitiosum, omniaque animi vitia uno stultitiae nomine
includi. Primo autem die hujus disputationis nostrae nequitiam
dixeramus esse ab eo dictam quod nec quidquam sit, cui contrariam
frugalitatem a fruge fuisse nominatam. Ergo in iis duobus contrariis,
hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo videntur eminere, esse et
non esse. Egestati autem de qua quaestio est, quid putamus esse
contrarium? Hic cum aliquantum cunctarentur: Si dicam, inquit
Trygetius, divitias; video his paupertatem esse contrariam. Est
quidem, inquam, vicinum. Nam paupertas et egestas unum atque idem
accipi solent. Tamen aliud verbum inveniendum est, ne meliori parti
desit unum vocabulum, ut cum illa pars paupertatis et egestatis nomine
abundet, ex hac parte solum opponatur divitiarum nomen. Nihil enim
absurdius quam ut hic sit egestas vocabuli, ubi est contraria pars
egestati. Plenitudo, inquit Licentius, si dici potest, videtur
mihi recte opponi egestati.
31. Postea, inquam, de verbo quaeremus fortasse diligentius. Non
enim hoc curandum est in inquisitione veritatis. Quamvis enim
Sallustius lectissimus pensator verborum, egestati opposuerit
opulentiam (Sallustius, de Bello Catilin.); tamen accipio istam
plenitudinem. Non enim hic grammaticorum formidine laborabimus , aut
metuendum est ne ab eis castigemur, quod incuriose utimur verbis, qui
res suas nobis ad utendum dederunt . Ubi cum arrisissent: Ergo,
quia mentes vestras, inquam, cum intenti estis in Deum, velut
quaedam oracula non contemnere statui, videamus quid sibi velit hoc
nomen; nam nullum accommodatius esse arbitror veritati. Plenitudo
igitur et egestas contraria sunt: at etiam hic similiter, ut in
nequitia et frugalitate, apparent illa duo, esse et non esse. Et si
egestas est ipsa stultitia, plenitudo erit sapientia. Merito etiam
virtutum omnium matrem multi frugalitatem esse dixerunt. Quibus
consentiens Tullius etiam in populari oratione ait: Ut volet quisque
accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam,
virtutem esse maximam judico (Orat. pro Dejotaro). Prorsus
doctissime ac decentissime: consideravit enim frugem, id est illud
quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. Sed propter vulgarem
loquendi consuetudinem, qua frugalitas quasi parcimonia dici solet,
duobus consequentibus quid senserit, illustravit, subjiciendo
modestiam et temperantiam: et haec duo verba diligentius attendamus.
32. Modestia utique dicta est a modo, et a temperie temperantia.
Ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quidquam nec minus.
Ipsa est igitur plenitudo, quam egestati contrariam posueramus, multo
melius quam si abundantiam poneremus. In abundantia enim intelligitur
affluentia et quasi rei nimium exuberantis effusio. Quod cum evenit
ultra quam satis est, etiam ibi desideratur modus, et res quae nimia
est, modo eget. Ergo nec ab ipsa redundantia egestas aliena est; a
modo autem et plus et minus aliena sunt. Ipsam etiam opulentiam si
discutias, invenies eam nihil aliud tenere quam modum. Nam non nisi
ab ope dicta est opulentia. Quomodo autem opitulatur, quod nimium
est, cum incommodius sit saepe quam parum? Quidquid igitur vel parum
vel nimium est, quia modo eget, obnoxium est egestati. Modus ergo
animi sapientia est. Etenim sapientia contraria stultitiae non
negatur, et stultitia egestas, egestati autem contraria plenitudo.
Sapientia igitur plenitudo. In plenitudine autem modus. Modus
igitur animi in sapientia est. Unde illud praeclarum est, et non
immerito diffamatur hoc primum in vita esse utile:
|
Terent. in Andria, act. 1, scen. 1
|
33. Dixeramus autem in exordio hodiernae disputationis nostrae,
quod si inveniremus nihil aliud esse miseriam quam egestatem, eum
beatum esse fateremur, qui non egeret. Est autem inventum: ergo
beatum esse nihil est aliud quam non egere, hoc est esse sapientem.
Si autem quaeritis quid sit sapientia (nam et ipsam ratio, quantum in
praesentia potuit, evolvit atque eruit); nihil est aliud quam modus
animi, hoc est, quo sese animus librat, ut neque excurrat in nimium,
neque infra quam plenum est coarctetur. Excurrit autem in luxurias,
dominationes, superbias, caeteraque id genus, quibus immoderatorum
miserorumque animi sibi laetitias atque potentias comparari putant.
Coarctatur autem sordibus, timoribus, moerore, cupiditate, atque
aliis, quaecumque sunt, quibus homines miseros etiam miseri
confitentur. Cum vero sapientiam contemplatur inventam, cumque, ut
hujus pueri verbo utar, ad ipsam se tenet, nec se ad simulacrorum
fallaciam, quorum pondus amplexus a Deo suo cadere atque demergi
solet, ulla commotus inanitate convertit; nihil immoderationis, et
ideo nihil egestatis, nihil igitur miseriae pertimescit. Habet ergo
modum suum, id est sapientiam, quisquis beatus est.
34. Quae est autem dicenda sapientia, nisi quae Dei Sapientia
est? Accepimus autem etiam auctoritate divina, Dei Filium nihil
esse aliud quam Dei Sapientiam (I Cor. I, 24): et est Dei
Filius profecto Deus. Deum habet igitur quisquis beatus est: quod
omnibus nobis jam ante placuit, cum hoc convivium ingressi sumus. Sed
quid putatis esse sapientiam, nisi veritatem? Etiam hoc enim dictum
est: Ego sum Veritas (Joan. XIV, 6). Veritas autem ut
sit, fit per aliquem summum modum, a quo procedit, et in quem se
perfecta convertit. Ipsi autem summo modo nullus alius modus
imponitur: si enim summus modus per summum modum modus est, per
seipsum modus est. Sed etiam summus modus necesse est ut verus modus
sit. Ut igitur veritas modo gignitur, ita modus veritate
cognoscitur. Neque igitur veritas sine modo, neque modus sine
veritate unquam fuit. Quis est Dei Filius? Dictum est, Veritas.
Quis est qui non habet patrem, quis alius quam summus modus?
Quisquis igitur ad summum modum per veritatem venerit, beatus est.
Hoc est animo Deum habere, id est Deo frui. Caetera enim quamvis a
Deo habeantur, non habent Deum.
35. Admonitio autem quaedam, quae nobiscum agit, ut Deum
recordemur, ut eum quaeramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus, de
ipso ad nos fonte veritatis emanat. Hoc interioribus luminibus nostris
jubar sol ille secretus infundit. Hujus est verum omne quod loquimur,
etiam quando adhuc vel minus sanis vel repente apertis oculis audacter
converti, et totum intueri trepidamus: nihilque aliud etiam hoc
apparet esse quam Deum, nulla degeneratione impediente perfectum.
Nam ibi totum atque omne perfectum est, simulque est omnipotentissimus
Deus. Sed tamen quamdiu quaerimus, nondum ipso fonte, atque ut illo
verbo utar, plenitudine saturati, nondum ad nostrum modum nos
pervenisse fateamur: et ideo, quamvis jam Deo adjuvante, nondum
tamen sapientes ac beati sumus. Illa est igitur plena satietas
animorum, haec est beata vita, pie perfecteque cognoscere a quo
inducaris in veritatem, qua veritate perfruaris, per quid connectaris
summo modo . Quae tria unum Deum intelligentibus unamque
substantiam, exclusis vanitatibus variae superstitionis, ostendunt.
Hic mater recognitis verbis quae suae memoriae penitus inhaerebant, et
quasi evigilans in fidem suam, versum illum sacerdotis nostri:
|
Fove precantes, Trinitas,
|
|
|
Ambrosius in hym., Deus creator omnium
|
laeta effudit, atque subjecit: Haec est nullo ambigente beata vita,
quae vita perfecta est, ad quam nos festinantes posse perduci, solida
fide , alacri spe, flagrante charitate praesumendum est.
36. Ergo, inquam, quoniam modus ipse nos admonet, convivium
aliquo intervallo dierum distinguere, quantas pro viribus possum
gratias ago summo et vero Deo Patri, Domino liberatori animarum:
deinde vobis qui concorditer invitati, multis etiam me cumulastis
muneribus. Nam tantum in nostrum sermonem contulistis, ut me negare
non possim, ab invitatis meis esse satiatum. Hic omnibus gaudentibus
et laudantibus Deum: Quam vellem, inquit Trygetius, hoc modo nos
quotidie pasceres. Modus, inquam, ille ubique servandus est, ubique
amandus, si vobis cordi est ad Deum reditus noster. His dictis,
facto disputationis fine, discessimus.
|
|