|
Non Augustini, sed Alcuini est isthaec de Benedictionibus Jacob
patriarchae quaestio expositioque historica et allegorica, decerpta
nimirum ex ipsius libro Quaestionum in Genesim. Quanquam etiam apud
Hieronymum sub iisdem ac totidem fere verbis in opusculo, quod item
Quaestionum in Genesim inscribitur, expositionem priorem reperias;
posterioris vero expositionis partem postremam apud Gregorium in libris
Moralium in Job. Imo utraque ex integro, sed ordine nonnihil
diverso, atque aliquot permutatis vocibus, habetur in tertio libro
Commentariorum in Genesim, qui Eucherio Lugdunensi tributi olim
falso fuere, editique in Bibliotheca Patrum.
|
|