|
Quid intelligendum est de benedictionibus, quibus Jacob patriarcha
benedixit filios suos? An historice vel allegorice intelligendae
sint, dum dicit, Congregamini, filii Jacob, ut annuntiem vobis
quae ventura sunt in novissimis diebus (Gen. XLIX, 2): et si
videtur ex his verbis magis allegoriam sonare quam historiam? Resp.
Utrumque vero, et historiam et allegoriam: historiam de divisione
terrae repromissionis, quae divisiones dividendae erant nepotibus
eorum; et allegoriam de Christo et de Ecclesia in novissimis
temporibus futura. Sed prius historiae fundamenta ponenda sunt, ut
aptius allegoriae culmen priori structurae superponatur.
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei:
prior in donis, major in imperio. Effusus es sicut aqua, non
crescas; quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus
(Gen. III, 4) . Est autem sensus hic: Tu es primogenitus
meus, major in liberis, et debebas, juxta ordinem nativitatis tuae,
haereditatem quae primogenitis jure debebatur, sacerdotium accipere et
regnum. Hoc quippe in portando honore et praevalido robore
demonstratur. Verum quia peccasti, et quasi aqua quae quolibet
vasculo non tenetur, voluptatis effusus es impetu; idcirco praecipio
tibi ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero, poenas peccati
luens, quod primogeniti ordinem perdidisti. [Principium autem
doloris est omnis primogenitus, quia pro eo commoventur viscera
parentum ].
|
“Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia.
In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit
gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua
suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax; et
indignatio eorum, quia dura. Dividam eos in Jacob, et dispergam
illos in Israel”
|
|
(Ibid., 5-7). Significat autem non sui
consilii fuisse, quod Sichem et Emor foederatos viros interfecerunt,
et contra fas in pacis et amicitiarum tempore sanguinem fuderunt
innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate raptati, muros
hospitae urbis everterunt (Id. XXXIV, 26). Unde dicit,
maledictus furor eorum, quia pertinax, et reliqua. Et dispergam
illos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in
omnibus sceptris paucas urbes ad inhabitandum habuit (Josue XXI).
De Simeone vero in libro Jesu scriptum est, quod et ipse proprium
funiculum non acceperit, sed de tribu Juda quiddam acceperit (Id.
XIX, 1, 2). Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae in
cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus
leonis Juda; ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens
accubuisti ut leo, et quasi leaena. Quis suscitabit eum? Quia Juda
confessio sive laus interpretatur, recte scribitur de Juda,
confitebuntur tibi fratres; vel, laudabunt te. Et licet de Christo
grande mysterium sit, tamen secundum litteram significat, quod per
David stirpem generarentur reges, et quod adorarent eum omnes tribus.
Non enim ait, filii matris tuae; sed, filii patris tui. Et quod
sequitur, Ad praedam, fili mi, ascendisti, ostendit eum captivos
populos esse ducturum, et juxta intelligentiam sacratiorem ascendisse
in altum, et captivam duxisse captivitatem. Sive, quod melius puto,
captivitas passionem, ascensus resurrectionem significat. Alligans ad
vineam pullum suum, et ad vitem asinam suam. Quod videlicet pullum
asinae, cui supersedit Jesus (Joan. XII, 14), hoc est
Gentilium populum, vineae Apostolorum, qui ex Judaeis sunt,
copulaverit; et ad vitem, sive, ut in Hebraeo habetur, Soreth ,
id est electam vitem, alligaverit asinam cui supersedit, Ecclesia ex
nationibus congregata. Quod autem dicit, Fili mi, conversionem ad
Christum de ipso Juda facit , eo quod Christus sit universa
facturus. [Quod autem dicitur, Non auferetur sceptrum de Juda, et
dux de femoribus ejus, donec veniat ille qui mittendus est; et ipse
erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 8-11): significat
quod non deficerent principes de tribu Juda usque ad tempus, quo natus
est Christus, qui missus a Patre exspectatio est gentium .]
|
“Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium,
pertingens usque ad Sidonem. Issachar, asinus fortis accubans inter
terminos: vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et
supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tribus serviens”
|
|
(Ibid., 13-15). Quia supra Zabulon dixerat, quod maris
magni littora esset possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenices
urbes contingeret, nunc ad mediterraneam provinciam redit, et
Issachar, qui juxta Nephtalim pulcherrimam in Galilaea regionem
possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem
osseum vel fortem vocat, et humerum dicit supposuisse ad portandum;
quia in labore terrae et vehendis ad mare, quae in finibus suis
nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans.
Aiunt Hebraei per metaphoram significari, quod Scripturas sanctas de
die ac nocte meditans studium suum dederit ad laborandum: et idcirco ei
omnes serviunt, quasi magistro dona portantes. Dan judicabit populum
suum sicut et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via,
cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus
retro. Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX,
16-18). Samson judex in Israel de tribu Dan fuit (Judic.
XIII, 2). Hoc ergo dicit: Nunc videns in spiritu comam
nutrire Samsonem nazaraeum tuum, caesisque hostibus triumphare, quod
in similitudinem colubri regulique obsidens vias nullum per terram
Israel transire permittat; sed etiam si quis temerarius, virtute sua
quasi velocitate equi confisus, eam voluerit praedonis more populare,
non effugere valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis
loquitur. Videns ergo tam fortem nazaraeum tuum, quod ipse propter
meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos (Id.
XVI, 30), putavi, o Deus, ipsum esse Christum Filium tuum:
verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum ductus est
Israel in captivitatem; alius mihi Salvator mundi et mei generis
praestolandus est, ut veniat cui repositum est, et ipse exspectatio
gentium. Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur
retrorsum (Gen. XLIX, 19). Significat, quod Gad,
Ruben, et dimidia tribus Manasse ad filios, quos trans Jordanem in
possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, praelium
adversus eos gentium vicinarum grande repererit, et victis hostibus
fortiter dimicaverit. Lege Jesum Nave et Paralipomenon.
Nephtalim, cervus emissus dans eloquia pulchritudinis; sive,
Nephtalim ager irriguus (Ibid., 21). Utrumque significat
Hebraeum verbum, Aiala Seluha. Significat autem, quod aquae
calidae in ipsa nascantur tribu, sive quod super lacum Genesar fluento
Jordanis esset irriguus. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem,
quae Legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum et eloquia
pulchritudinis prophetari. Cervus autem emissus temporaneas fruges et
velocitatem terrae uberioris ostendit. Sed melius si ad doctrinam
Salvatoris cuncta referamus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator,
ut in Evangelio quoque scriptum est (Matth. IV, 15, 16).
|
“Filius meus Joseph accrescens, Filius meus accrescens et decorus
aspectu: filiae decurrerunt super murum; sed exasperaverunt eum, et
jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Sedit in forti
arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum ejus per
manus potentis Jacob. Inde pastor egressus est lapis Israel”
|
|
(Gen. XLIX, 22-24). O filii Joseph, qui tam pulcher
es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum Aegypti
turba prospectet, inviderunt tibi, et ad iracundiam te provocaverunt
fratres tui, habentes livoris sagittas et zeli jaculis vulnerati.
Verum arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est
pugnator: et vincula tua quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta
sunt et disrupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim fortis et
stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem
tribubus Israel. Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et
vespere dividet spolia (Ibid., 27). Quam de apostolo Paulo,
quae dicta sunt, manifestissima sit prophetia, omnibus patet; quod in
adolescentia persecutus sit Ecclesiam, in senectute praedicator
Evangelii fuerit. Hebraei autem ita dixerunt: Altare in quo
immolabantur hostiae, et victimarum sanguis ad basim illius
fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit: hoc, inquiunt,
significat, quod sacerdotes immolant mane hostias, ad vesperam
dividunt ea quae sibi ex lege collata sunt; lupum sanguinarium, lupum
voracem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum divisorem
super sacerdotibus, qui servientes altari vivunt de altari . Haec
autem historice.
Spiritualiter autem in Ruben prioris populi Judaeorum ostendit esse
personam, cui a Domino dicitur, Israel primogenitus meus (Gen.
XLIX, 3; Exod. IV, 22). Etenim juxta quod primogenito
debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur, tu
virtus mea. Utique quod ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso
virtus Dei, qui est Christus, advenit. Quomodo autem ipse sit
principium dolorum, nisi dum Patri Deo semper irrogaverit injuriam;
dum convertit ad eum dorsum, et non faciem? Iste prior in donis,
quia primum ipsi credita sunt eloquia Dei (Rom. III, 2), et
legislatio, et Testamentum sive promissio. Iste major imperio;
utique pro magnitudine virium quia copiosius caeteris in hoc saeculo
populus idem regnavit. Effusus est autem sicut aqua, peccando in
Christum, quae vasculo non tenetur: voluptatis effusus est impetu,
et idcirco addidit, Ultra non crescas; quia populus ipse postquam in
universo orbe dispersus est, valde imminutus est. Sed quare talia
meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui.
Primogenitae autem plebis audaciam praedicat, quae ascendit cubile
patris sui, et maculavit stratum ejus, quando corpus dominicum, in
quo plenitudo divinitatis requiescebat (Coloss. II, 9), raptum
in cruce suspendit, et ferro commaculavit. Simeon et Levi fratres,
vasa iniquitatis bellantia. Per Simeon et Levi Scribae et
Pharisaei et Sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone
enim Scribae erant Judaeorum, de tribu vero Levi principes
sacerdotum, qui consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et
occiderent. De quo consilio dicit, In consilium eorum ne veniat
anima mea: horrebat enim tanta scelera, quae novissimis temporibus
facturi erant Judaei. Quia in furore suo occiderunt virum: id est
Christum, de quo dicitur, Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach.
VI, 12); et alibi, Femina circumdabit virum (Jerem.
XXXI, 22). Suffoderunt murum: id est, illum spiritualem
fortissimum murum, qui custodit Israel, lancea confoderunt.
Maledictus furor eorum, quia pertinax: utique quando furore accensi
et ira, obtulerunt Christum Pontio Pilato, dicentes, Crucifige,
crucifige. Et indignatio eorum, quia dura: dum Barabbam latronem
peterent, et principem vitae crucifigendum postularent. Dividam eos
in Jacob, et dispergam illos in Israel: quia nonnulli ex ipsis
crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt. Dicuntur enim
divisi ii, qui ab eis separantur, et veniunt ad fidem; dispersi
autem, quorum patria temploque subverso, per orbem terrae incredulum
genus spargitur. Juda, te laudabunt fratres tui. Per hunc Judam
verus confessor exprimitur Christus, qui ex ejus tribu secundum carnem
est genitus. Ipsum laudabunt fratres sui: Apostoli scilicet et omnes
cohaeredes ejus, qui per adoptionem Patris, filii Dei effecti sunt,
et Christi fratres per gratiam, quorum ipse est Dominus per naturam.
Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum: eisdem enim manibus atque
eodem crucis tropaeo et suos texit, et inimicos et adversarias
potestates curvavit. Juxta quod et Pater promittit ei dicens, Sede
ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum
(Psal. CIX, 1, 2). Adorabunt te filii patris tui: quando
multi ex filiis Jacob adorant eum, per electionem gratiae salvi facti
(Rom. XI, 5). Catulus leonis Juda: quando nascendo factus
est parvulus, sicut scriptum est, Parvulus natus est nobis (Isai.
IX, 6). Ad praedam, fili mi, ascendisti: id est, ascendens in
crucem, captivos populos redemisti; et quos ille contrarius
invaserat, tu moriens eripuisti: denique rediens ab inferis,
ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem (Psal.
LXVII, 19; Ephes. IV, 8). Requiescens accubuisti, ut
leo: manifestissime Christus in passione accubuit, quando inclinato
capite tradidit spiritum; et quando in sepulcro securus, velut quodam
corporis somno quievit. Sed quare ut leo, et velut catulus leonis?
In somno enim suo leo fuit, quando non necessitate, sed potestate hoc
ipsum complevit, sicut ipse dicit: Nemo tollit a me animam meam, sed
ego pono eam (Joan. X, 18). Quod vero addit, Et ut catulus
leonis: inde enim mortuus, unde natus. Bene ergo Christus ut leo
requievit, qui non solum mortis acerbitatem non timuit, sed et in ipsa
morte mortis imperium vicit. Quod autem dicit, Quis suscitabit eum?
quia nullus nisi ipse, juxta quod ipse ait: Solvite templum hoc, et
in triduo resuscitabo illud (Id. II, 19). Non deficiet dux de
Juda, et reliqua. Hoc manifestissime ad Judam refertur. Diu enim
fuit ex semine illius intemerata apud Judaeos successio regni, donec
Christus nasceretur, sicut supra diximus. Alligans ad vineam pullum
suum. Pullus suus populus ex Gentibus, cui adhuc nunquam fuerat
Legis onus impositum. Hunc copulavit ad vineam, ad Apostolos
scilicet qui ex Judaeis sunt. Nam vinea Domini Sabaoth domus
Israel est (Isai. V, 7). Et ad vitem asinam suam. Ipse
dicit, Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1). Ad hanc ergo vitem
alligat asinam suam, synagogam tardigradam scilicet, et gravi Legis
pondere depressam. Lavit in vino stolam suam: sive carnem suam in
sanguine passionis, sive sanctam Ecclesiam illo vino, quod pro multis
effundetur in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvae pallium
suum. Pallium Gentes sunt, quas corpori suo junxit: sicut
scribitur, Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut
vestimentum. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Christi Apostoli
sunt et Evangelistae, qui lumen scientiae Ecclesiae praestant:
quorum praecepta austeritatem vini priscae Legis superant, quia longe
leviora sunt. Et dentes ejus lacte candidiores. Dentes praeceptores
sunt sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi
comedendo in Christi corpus transmittunt. Candidiores autem effecti
sunt doctores Ecclesiae lacte veteris Legis. Zabulon habitabit in
littore maris, et in statione navium. Zabulon interpretatur
Habitaculum fortitudinis, et Ecclesiam significat. Haec in littore
maris habitat et in statione navium, ut credentibus sit refugium, et
periclitantibus demonstret fidei portum. Haec contra omnes turbines
saeculi inconcussa firmitate solida spectat naufragium Judaeorum, et
haereticorum procellas, qui circumferuntur omni vento doctrinae;
quorum etsi tunditur fluctibus, non tamen frangitur. Pertendit autem
usque ad Sidonem, hoc est, usque ad Gentes. Legitur etiam in
Evangelio inde assumptos esse Apostolos aliquos, et ipsis locis
Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est, Terra Zabulon, et
terra Nephtalim, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam
(Isai. IX, 1, 2; Matth. IV, 15, sqq.). Sidon
interpretatur Venator vel venatrix. Venatores qui sunt, nisi
Apostoli? Qui, ut supra diximus, ex illis locis assumpti sunt, de
quibus dicitur: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni
monte (Jerem. XVI, 16). Issachar asinus fortis. Issachar
qui interpretatur Merces, refertur ad populum Gentium, quem Dominus
sanguinis sui pretio mercatus est. Hic Issachar asinus fortis
scribitur, quia prius populus gentilis quasi brutum et luxuriosum
animal nullaque ratione substitit, sed postmodum jugum disciplinae
evangelicae libenter portavit. Hic accubans inter terminos, vidit
requiem quod esset bona, et terram quod optima . Inter terminos autem
cubare, est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de iis, quae
nunc versantur in medio, quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis
asinus requiem et terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco
se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit.
Unde etiam apponit humerum suum ad portandum, quia dum ad promissam
requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat.
Unde factus est tributis serviens, hoc est, Christo regi suae fidei
dona et operum bonorum offerens munera. Dan judicabit populum suum
sicut aliae tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in
semita, et reliqua. Dicunt quidam Antichristum per haec verba et
praedici de ista tribu futurum, pro eo quod hoc loco Dan et coluber
asseritur et mordens, et quod inter tribus Israel primus Dan ad
aquilonem castrametatus est (Num. II, 25), illum significans
qui se in lateribus aquilonis sedere dicit, et de quo figuraliter dicit
propheta, A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jerem.
VIII, 16). Qui non solum coluber sed etiam cerastes vocatur.
KERATA enim graece cornua dicuntur. Serpens ergo ille cornutus
esse perhibetur, per quem digne Antichristus asseritur, quia contra
vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam
cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam
viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae
latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur: sed
in via mordet, quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno
consumit. Fit cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese
inter angusta praecepti coelestis itinera constringentes, non solum
nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis
premit; et in persecutionis languore, post beneficia fictae
dulcedinis, exercet cornua potestatis. Equus iste cujus ungulas
cerastes mordere dicitur, hunc mundum insinuat, qui per elationem suam
in cursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema
mundi hujus apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere
perhibetur. Ungulas quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo
contingere. Ut cadat ascensor ejus retro . Plebs infidelis Judaea,
erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat. Bene
Jacob eodem loco repente in electorum vocem conversus est dicens,
Salutare tuum exspectabo, Domine: id est, non sicut infideles
Antichristum; sed eum qui in redemptionem nostram venturus est, verum
credo fideliter Christum. Amen.
|
|