|
Liber iste cum altero proxime secuturo pariter est contra reliquias
quasdam haeresis Joviniani. Hanc haeresim suo tempore natam
commemorat Augustinus in libro 2 de Nuptiis et Concupiscentia,
cap. 23:
|
“Jovinianus, ait, qui paucos ante annos novellam
conatus est haeresim condere, Manichaeis patrocinari dicebat
Catholicos, quod adversus eum sanctam virginitatem nuptiis
praeferebant.”
|
|
Et in libro de Haeresibus, cap. 82:
|
“A
Joviniano quodam monacho ista haeresis orta est aetate nostra, cum
adhuc juvenes essemus.”
|
|
Additque fuisse illam cito oppressam et
exstinctam, puta circiter annum Christi 390; Romae primum
damnatam, tum deinde Mediolani: qua de re extant Siricii papae ad
Mediolanensem Ecclesiam litterae, et quae ad ipsum a synodo
Mediolanensi Ambrosio praesule redditae sunt, a Baronio ad
praedictum annum 390 relatae. Confutaverat Jovinianum
Hieronymus, sed excellentiae virginalis defensionem nonnisi damnatione
nuptiarum tentasse ferebatur, adeoque Manichaeis haereticis incaute
favisse. Ne similem calumniam sive querelam pateretur Augustinus,
antequam de virginitatis praestantia diceret, scribendum de conjugii
bono judicavit: quod opus circiter annum 401 perfecisse, non modo
ex Retractationum serie intelligitur, sed etiam ex libris de Genesi
ad litteram, eo fere anno 401 inchoatis. Nempe in libro nono de
Genesi, cap. 7, ubi conjugii bonum commendat:
|
“Hoc autem, ait,
tripartitum est; fides, proles, sacramentum. In fide attenditur ne
praeter vinculum conjugale, cum altera vel altero concumbatur: in
prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose
educetur: in sacramento autem, ut conjugium non separetur, et
dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri conjungatur. Haec est
tanquam regula nuptiarum, qua vel naturae decoratur fecunditas, vel
incontinentiae regitur pravitas. Unde quia satis disseruimus in eo
libro quem de Bono Conjugali nuper edidimus, ubi et continentiam
vidualem, et excellentiam virginalem pro suorum graduum dignitate
distinximus, diutius hic noster stilus non est occupandus.”
|
|
Hoc
ipsum opus notatur in lib. 1 de Peccatorum meritis et remissione,
cap. 29.
|
|