|
Repudii usus qualis apud Gentiles, et qualis apud Judaeos.
Conjugium bonum est prorsus, non autem sola comparatione
fornicationis. Caeterum aliter se habere jura Gentilium, quis
ignorat; ubi interposito repudio, sine reatu aliquo ultionis humanae,
et illa cui voluerit nubit, et ille quam voluerit ducit? Cui
consuetudini simile aliquid, propter Israelitarum duritiam, videtur
permisisse Moyses de libello repudii (Deut. XXIV, 1; Matth.
XIX, 8). Qua in re exprobratio quam approbatio divortii magis
apparet.
8. Honorabiles ergo nuptiae in omnibus, et thorus immaculatus
(Hebr. XIII, 4). Quod non sic dicimus bonum, ut in
fornicationis comparatione sit bonum; alioquin duo mala erunt, quorum
alterum pejus: aut bonum erit et fornicatio, quia est pejus
adulterium; pejus est enim alienum matrimonium violare, quam meretrici
adhaerere: et bonum adulterium, quia est pejor incestus; pejus est
enim cum matre quam cum aliena uxore concumbere: et donec ad ea
perveniatur, quae, sicut Apostolus ait, turpe est etiam dicere
(Ephes. V, 12), omnia bona erunt in comparatione pejorum. Hoc
autem falsum esse quis dubitet? Non ergo duo mala sunt connubium et
fornicatio, quorum alterum pejus; sed duo bona sunt connubium et
continentia, quorum alterum est melius. Sicut ista temporalis sanitas
et imbecillitas non sunt duo mala, quorum alterum pejus; sed ista
sanitas et immortalitas duo bona sunt, quorum alterum melius. Item
scientia et vanitas non duo mala sunt, quorum vanitas pejus; sed
scientia et charitas duo bona sunt, quorum charitas melius. Namque
scientiae destruetur, ait Apostolus; et tamen huic tempori necessaria
est: charitas autem nunquam cadet (I Cor. XIII, 8). Sic et
mortalis ista generatio, propter quam fiunt nuptiae, destruetur; ab
omni autem concubitu immunitas, et hic angelica meditatio est, et
permanet in aeternum. Sicut autem jejuniis sacrilegorum meliora sunt
prandia justorum; ita nuptiae fidelium virginitati anteponuntur
impiarum . Verumtamen neque ibi prandium jejunio, sed justitia
sacrilegio; neque hic nuptiae virginitati, sed fides impietati
praefertur. Ad hoc enim justi cum opus est prandent, ut tanquam boni
domini quod justum et aequum est servis corporibus praebeant: ad hoc
autem sacrilegi jejunant, ut daemonibus serviant. Sic ad hoc nubunt
fideles, ut maritis pudice copulentur: ad hoc autem sunt virgines
impiae, ut a vero Deo fornicentur. Sicut ergo bonum erat quod
Martha faciebat, occupata circa ministerium sanctorum, sed melius
quod Maria soror ejus sedens ad pedes Domini, et audiens verbum ejus
(Luc. X, 39-42): ita bonum Susannae in conjugali castitate
laudamus (Dan. XIII); sed tamen ei bonum viduae Annae (Luc.
II, 36, 37), ac multo magis Mariae virginis anteponimus
(Luc. I, 27). Bonum erat quod faciebant, quae de substantia
sua Christo ac discipulis ejus necessaria ministrabant; sed melius qui
omnem suam substantiam dimiserunt, ut expeditiores eumdem Dominum
sequerentur. In his autem binis bonis, sive quae isti, sive quae
Martha et Maria faciebant, fieri non posset quod melius est, nisi
altero praetermisso aut relicto. Unde intelligendum est non ideo malum
putandum esse nuptias, quia nisi ab eis abstineatur, non potest haberi
vidualis castitas aut virginalis integritas. Neque enim ideo malum
erat quod Martha faciebat, quia nisi inde abstineret soror ejus, non
faceret quod melius erat: aut ideo malum est suscipere justum aut
prophetam in domum suam, quia nec domum habere debet, ut quod melius
est faciat, qui vult ad perfectionem Christum sequi.
|
|