|
9. Conjugium bonum est non nisi propter aliud expetendum. Conjugio
uti debuisse sanctos primis temporibus: nunc praeferendam esse
continentiam. Sane videndum est, alia bona nobis Deum dare, quae
propter se ipsa expetenda sunt, sicut est sapientia, salus,
amicitia; alia quae propter aliquid sunt necessaria, sicut doctrina,
cibus, potus, somnus, conjugium, concubitus. Horum enim quaedam
necessaria sunt propter sapientiam, sicut doctrina; quaedam propter
salutem, sicut cibus, et potus, et somnus; quaedam propter
amicitiam, sicut nuptiae vel concubitus: hinc enim subsistit
propagatio generis humani, in quo societas amicalis magnum bonum est.
His itaque bonis quae propter aliud necessaria sunt, qui non ad hoc
utitur propter quod instituta sunt, peccat, alias venialiter, alias
damnabiliter. Quisquis vero eis propter hoc utitur, propter quod data
sunt, bene facit. Cui ergo non sunt necessaria, si non eis utitur,
melius facit. Proinde ista bona cum opus habemus, bene volumus: sed
melius ea nolumus quam volumus; quia tunc melius nos habemus, cum ea
necessaria non habemus. Ac per hoc bonum est nubere, quia bonum est
filios procreare, matremfamilias esse (I Tim. V, 14): sed
melius est non nubere, quia melius est ad ipsam humanam societatem hoc
opere non egere. Ita enim jam sese habet humanum genus, ut aliis qui
se non continent, non solum per nuptias occupatis, sed multis etiam
per illicitos concubitus luxuriantibus, bono Creatore de malis eorum
faciente quod bonum est, non desit numerositas prolis et abundantia
successionis, unde sanctae amicitiae conquirantur. Ex quo
colligitur, primis temporibus generis humani, maxime propter Dei
populum propagandum, per quem et prophetaretur et nasceretur Princeps
et Salvator omnium populorum, uti debuisse sanctos isto, non propter
se expetendo, sed propter aliud necessario bono nuptiarum: nunc vero
cum ad ineundam sanctam et sinceram societatem undique ex omnibus
gentibus copia spiritualis cognationis exuberet, etiam propter solos
filios connubia copulare cupientes, ut ampliore continentiae bono
potius utantur admonendi sunt.
|
|