|
10. Objectio contra continentiam. Nunc ii soli conjugari debent,
qui se non continent. Nuptias non esse peccatum. Nuptialis
concubitus solus ille est qui fit causa generandi. Sed novi qui
murmurent: Quid si, inquiunt, omnes homines velint ab omni concubitu
continere; unde subsistet genus humanum? Utinam omnes hoc vellent,
duntaxat in charitate de corde puro et conscientia bona et fide non
ficta (I Tim. I, 5): multo citius Dei civitas compleretur, et
acceleraretur terminus saeculi. Quid enim aliud hortari apparet
Apostolum, ubi ait, cum inde loqueretur, Vellem omnes esse sicut me
ipsum? Aut illo loco: Hoc autem dico, fratres: tempus breve est;
reliquum est ut et hi qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et
qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non
gaudentes; et qui emunt, tanquam non ementes; et qui utuntur hoc
mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. Volo
vos sine sollicitudine esse. Deinde subjungit: Qui sine uxore est,
cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino. Qui autem
matrimonio conjunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat
uxori. Et divisa est mulier innupta et virgo : quae innupta est,
sollicita est ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et
spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo
placeat viro. Unde mihi videtur hoc tempore solos eos qui se non
continent, conjugari oportere, secundum illam ejusdem apostoli
sententiam: Quod si se non continent, nubant; melius est enim nubere
quam uri.
11. Nec ipsis tamen peccatum sunt nuptiae, quae si in comparatione
fornicationis eligerentur, minus peccatum essent quam fornicatio, sed
tamen peccatum essent. Nunc autem quid dicturi sumus adversus
evidentissimam vocem Apostoli dicentis: Quod vult faciat; non
peccat, sinubat; et, Si acceperis uxorem, non peccasti; et si
nupserit virgo, non peccat (I Cor. VII, 7, 28-36).
Hinc certe jam dubitare fas non est nuptias non esse peccatum. Non
itaque nuptias secundum veniam concedit Apostolus: nam quis ambigat
absurdissime dici non eos peccasse quibus venia datur? Sed illum
concubitum secundum veniam concedit, qui fit per incontinentiam, non
sola causa procreandi, et aliquando nulla causa procreandi; quem
nuptiae non fieri cogunt, sed ignosci impetrant: si tamen non ita sit
nimius, ut impediat quae seposita esse debent tempora orandi, nec
immutetur in eum usum qui est contra naturam, de quo Apostolus tacere
non potuit, cum de corruptelis nimiis immundorum et impiorum hominum
loqueretur (Rom. I, 26, 27). Concubitus enim necessarius
causa generandi, inculpabilis et solus ipse nuptialis est. Ille autem
qui ultra istam necessitatem progreditur, jam non rationi, sed
libidini obsequitur. Et hunc tamen non exigere,sed reddere conjugi,
ne fornicando damnabiliter peccet, ad personam pertinet conjugalem.
Si autem ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt non plane
nuptiarum. Verumtamen si magis in sua conjunctione diligunt quod
honestum, quam quod inhonestum est, id est, quod est nuptiarum, quam
id quod non est nuptiarum, hoc eis auctore Apostolo secundum veniam
conceditur: cujus delicti non habent hortatrices nuptias, sed
deprecatrices, si Dei misericordiam non a se avertant, vel non
abstinendo quibusdam diebus ut orationibus vacent, et per hanc
abstinentiam sicut per jejunia commendent preces suas, vel immutando
naturalem usum in eum usum qui est contra naturam, quod damnabilius fit
in conjuge.
|
|