|
12. Usus contra naturam exsecrabilior in uxore, quam in meretrice.
Innuptarum amplior sanctitas commendata, non negata sanctitas
nuptarum. Nam cum ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta
nuptialia, id est, ultra propagandi necessitatem, venialis sit in
uxore, in meretrice damnabilis; iste qui est contra naturam,
exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius in uxore. Tantum
valet ordinatio Creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum
concessis, etiam cum modus exceditur, longe sit tolerabilius, quam in
eis quae concessa non sunt, vel unus vel rarus excessus. Et ideo in
re concessa immoderatio conjugis, ne in rem non concessam libido
prorumpat, toleranda est. Hinc est etiam quod longe minus peccat
quamlibet assiduus ad uxorem, quam vel rarissimus ad fornicationem.
Cum vero vir membro mulieris non ad hoc concesso uti voluerit, turpior
est uxor si in se, quam si in alia fieri permiserit. Decus ergo
conjugale est castitas procreandi, et reddendi carnalis debiti fides:
hoc est opus nuptiarum, hoc ab omni crimine defendit Apostolus
dicendo, Et si acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit
virgo, non peccat; et, Quod vult faciat; non peccat, si nubat.
Exigendi autem debiti ab alterutro sexu immoderatior progressio,
propter illa quae supra dixit, conjugibus secundum veniam conceditur.
13. Quod ergo ait, Quae innupta est, cogitat ea quae sunt
Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, non sic accipiendum
est, ut putemus non esse sanctam corpore christianam conjugem castam.
Omnibus quippe fidelibus dictum est, Nescitis quia corpora vestra
templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor.
VI, 19). Sancta sunt ergo etiam corpora conjugatorum, fidem
sibi et Domino servantium. Cui sanctitati cujuslibet eorum, nec
infidelem conjugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse
infideli viro, aut sanctitatem viri prodesse infideli uxori, idem
apostolus testis est, dicens, Sanctificatus est enim vir infidelis in
uxore , et sanctificata est mulier infidelis in fratre (Id. VII,
14). Proinde illud dictum est secundum ampliorem sanctitatem
innuptarum quam nuptarum, cui merces etiam debetur amplior secundum
quod isto bono illud est melius: quia et hoc solum cogitat , quomodo
placeat Domino. Neque enim femina fidelis, servans pudicitiam
conjugalem, non cogitat quomodo placeat Domino, sed utique minus;
quia cogitat etiam quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Hoc enim de
illis dicere voluit, quod possunt habere quodam modo de necessitate
connubii, ut cogitent quae sunt mundi, quomodo placeant viris suis.
|
|