|
14. Nuptas non cogitantes nisi quomodo placeant Deo perraras esse.
Quod utrum de omnibus nuptis dixerit, an de talibus quales ita multae
sunt, ut pene omnes putari possint, non immerito dubitatur. Neque
enim et illud quod de innuptis ait, Quae innupta est, cogitat ea quae
sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, ad omnes innuptas
pertinet; cum sint quaedam viduae mortuae, quae in deliciis vivunt
(I Tim. V, 6). Verumtamen quod attinet ad quamdam
distinctionem et quasi proprietatem innuptarum atque nuptarum; sicut
nimium detestanda est, quae continens a nuptiis, id est a re
concessa, non continet a delictis, vel luxuriae, vel superbiae, vel
curiositatis et verbositatis: ita rara nupta est, quae in ipso quoque
obsequio conjugali non cogitat nisi quomodo placeat Deo, ornando se,
non intortis crinibus, aut auro et margaritis et veste pretiosa, sed
quod decet mulieres promittentes pietatem per bonam conversationem
(Id. II, 9 et 10). Talia quippe conjugia Petrus quoque
apostolus praecipiendo describit: Similiter, inquit, mulieres
obaudientes maritis suis; ut et si qui non credunt verbo, per mulierum
conversationem sine loquela lucrifieri possint, videntes timorem et
castam conversationem vestram: ut sint non quae a foris ornantur
capillorum incrispationibus, aut circumdatae auro, aut veste decora;
sed ille absconditus cordis vestri homo in illa perpetuitate quieti et
modesti spiritus, qui et apud Dominum locuples est. Nam sic quaedam
sanctae mulieres quae in Dominum sperabant, ornabant se, obsequentes
viris suis; quomodo Sara obaudiebat Abrahae, dominum illum vocans;
cujus factae estis filiae benefacientes, et non timentes ullum vanum
timorem. Viri simili ratione concordes et caste viventes cum uxoribus
vestris, et tanquam vasi infirmiori et subjecto tribuite honorem,
quasi cohaeredibus gratiae, et videte ne impediantur orationes vestrae
(I Petr. III, 1-7). Itane vero conjugia talia non cogitant
ea quae sunt Domini, quomodo placeant Domino? Sed perrara sunt.
Quis negat? et in ipsa raritate pene omnes qui tales sunt, non ut
tales essent conjuncti sunt, sed jam conjuncti tales facti sunt.
|
|