|
15. Nuptias nunc solis non continentibus, olim vero etiam
continentibus amplectendas fuisse. Uti conjugio sola prolis causa,
quam rarum. Qui enim nostri temporis homines Christiani nuptiarum
vinculo liberi valentes ab omni concubitu se continere, cum jam tempus
esse perspicerent, sicut scriptum est, non amplectendi, sed
abstinendi ab amplexu (Eccle. III, 5), non potius eligerent
vel virginalem vel vidualem continentiam conservare, quam tribulationem
carnis, sine qua conjugia esse non possunt (ut alia taceantur a quibus
parcit Apostolus), nullo jam cogente humanae societatis officio
sustinere? Sed cum dominante concupiscentia fuerint copulati, si eam
postea vicerint, quia non ita licet dissolvere conjugium, sicut
licebat non colligare, fiunt tales quales profitetur forma nuptiarum;
ita ut vel pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum, aut si
non ambo sunt tales, erit qui talis est non exactor, sed redditor
debiti, servans in omnibus castam religiosamque concordiam. Illis
vero temporibus, cum adhuc propheticis sacramentis salutis nostrae
mysterium velabatur, etiam qui ante nuptias tales erant, officio
propagandi nuptias copulabant, non victi libidine, sed ducti pietate:
quibus si optio talis daretur, qualis revelato Novo Testamento data
est, dicente Domino, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX,
12); non eos dubitat etiam cum gaudio suscepturos fuisse, qui
diligenter intentus legit quomodo conjugibus utebantur, cum et plures
habere uni viro licebat, quas castius habebat quam nunc unam quilibet
istorum, quibus videmus quid secundum veniam concedat Apostolus (I
Cor. VII, 6). Habebant enim eas in opere generandi, non in
morbo desiderii sicut gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV,
5). Quod tam magnum est, ut multi hodie facilius se tota vita ab
omni concubitu abstineant, quam modum teneant non coeundi, nisi prolis
causa, si matrimonio copulentur. Nempe multos habemus fratres et
socios coelestis haereditatis utriusque sexus continentes, sive
expertos nuptias, sive ab omni tali commixtione integros; nempe
innumerabiles sunt: quem tandem audivimus inter familiaria colloquia,
sive eorum qui conjugati sunt, sive qui fuerunt, indicantem nobis
nunquam se conjugi esse commixtum, nisi sperando conceptum? Quod ergo
praecipiunt conjugatis Apostoli, hoc est nuptiarum: quod autem
venialiter concedunt, aut quod impedit orationes, non cogunt nuptiae,
sed ferunt.
|
|