|
16. Uti concubina propter filios majus peccatum, quam uxore uti
propter incontinentiam. Itaque si forte, quod utrum fieri possit
ignoro, magisque fieri non posse existimo; sed tamen si forte ad
tempus adhibita concubina filios solos ex eadem commixtione
quaesiverit: nec sic ista conjunctio vel earum nuptiis praeponenda
est, quae veniale illud operantur. Quid enim sit nuptiarum,
considerandum est, non quid sit nubentium et immoderatius nuptiis
utentium. Neque enim si agris inique ac perperam invasis ita quisque
utatur, ut ex eorum fructibus largas eleemosynas faciat, ideo rapinam
justificat: neque si alius ruri paterno vel juste quaesito avarus
incumbat, ideo culpanda est juris civilis regula, qua possessor
legitimus factus est. Nec tyrannicae factionis perversitas laudabilis
erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet; nec vituperabilis
ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeviat. Aliud
est namque injusta potestate juste velle uti, et aliud est justa
potestate injuste uti. Ita nec concubinae ad tempus adhibitae, si
filiorum causa concumbant, justum faciunt concubinatum suum; nec
conjugatae, si cum maritis lasciviant, nuptiali ordini crimen
imponunt.
17. Posse sane fieri nuptias ex male conjunctis, honesto postea
placito consequente, manifestum est.
|
|