|
Connubium non posse dissolvi ob sterilitatem. An liceat uxoris
voluntate aliam adhibere ut communes filii nascantur, non audet
definire. Semel autem initum connubium in civitate Dei nostri, ubi
etiam ex prima duorum hominum copula quoddam sacramentum nuptiae
gerunt, nullo modo potest nisi alicujus eorum morte dissolvi. Manet
enim vinculum nuptiarum, etiamsi proles, cujus causa initum est,
manifesta sterilitate non subsequatur: ita ut jam scientibus conjugibus
non se filios habituros, separare se tamen vel ipsa causa filiorum
atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis quibus se
copulaverint, adulterium committunt, ipsi autem conjuges manent.
Plane uxoris voluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur
unius commixtione ac semine, alterius autem jure ac potestate, apud
antiquos patres fas erat: utrum et nunc fas sit, non temere dixerim.
Non est enim nunc propagandi necessitas, quae tunc fuit, quando et
parientibus conjugibus alias propter copiosiorem posteritatem
superducere licebat, quod nunc certe non licet. Nam tantum affert
opportunitatis ad aliquid juste agendum seu non agendum temporum secreta
distinctio, ut nunc melius faciat, qui nec unam duxerit, nisi se
continere non possit. Tunc autem etiam plures inculpabiliter
ducebant, et qui se multo facilius continere possent, nisi aliud
pietas illo tempore postularet. Sicut enim sapiens et justus, qui jam
concupiscit dissolvi et esse cum Christo, et hoc magis optimo
delectatur (Philipp. I, 23), jam non hic vivendi cupiditate,
sed consulendi officio sumit alimentum, ut maneat in carne, quod
necessarium est propter alios: sic misceri feminis jure nuptiarum
officiosum fuit tunc sanctis viris, non libidinosum.
|
|