|
18. In concubitu ac in cibi usu similis ratio virtutis et vitii.
Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem
generis: et utrumque non est sine delectatione carnali; quae tamen
modificata, et temperantia refrenante in usum naturalem redacta,
libido esse non potest . Quod est autem in sustentanda vita illicitus
cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius vel adulterinus
concubitus. Et quod est in luxuria ventris et gutturis illicitus
cibus, hoc est in libidine nullam prolem quaerente illicitus
concubitus. Et quod est in cibo licito nonnullis immoderatior
appetitus, hoc est in conjugibus venialis ille concubitus. Sicut ergo
satius est emori fame, quam idolothytis vesci ; ita satius est defungi
sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem quaerere. Undecumque
autem nascantur homines, si parentum vitia non sectentur, et Deum
recte colant, honesti et salvi erunt. Semen enim hominis ex
qualicumque homine, Dei creatura est, et eo male utentibus male
erit, non ipsum aliquando malum erit. Sicut autem filii boni
adulterorum, nulla defensio est adulteriorum; sic mali conjugatorum,
nullum crimen est nuptiarum. Proinde sicut patres temporis Novi
Testamenti ex officio consulendi alimenta sumentes, quamvis ea cum
delectatione naturali carnis acciperent, nullo modo tamen comparabantur
delectationi eorum qui immolatitio vescebantur (I Cor. VIII,
7), aut eorum qui quamvis licitas escas, tamen immoderatius
assumebant; sic patres temporis Veteris Testamenti, consulendi
officio concumbebant, quorum delectatio illa naturalis nequaquam usque
ad irrationalem aut nefariam libidinem relaxata, nec turpitudini
stuprorum nec conjugatorum intemperantiae conferenda est. Eadem quippe
vena charitatis, nunc spiritualiter, tunc carnaliter propter illam
matrem Jerusalem propagandi erant filii: sed diversa opera patrum non
faciebat nisi diversitas temporum. Sic autem necesse erat ut
carnaliter coirent, etiam non carnales Prophetae; sicut necesse erat
ut carnaliter vescerentur, etiam non carnales Apostoli.
|
|