|
19. Nubentes hujus temporis non conferendi nubentibus sanctis primi
temporis. Uni viro plures uxores habere aliquando licuit, nunquam uni
feminae plures viros. Quotquot ergo nunc sunt quibus dicitur, Si se
non continent, nubant (Id. VII, 9); non comparandae sunt tunc
etiam nubentibus sanctis. Ipsae quidem nuptiae in omnibus gentibus
eadem sunt filiorum procreandorum causa, qui qualeslibet postea
fuerint, ad hoc tamen institutae sunt nuptiae, ut ordinate honesteque
nascantur. Sed homines qui se non continent, tanquam ascendunt in
nuptias gradu honestatis: qui autem se sine dubio continerent, si hoc
illius temporis ratio permisisset, quodam modo descenderunt in nuptias
gradu pietatis. Ac per hoc quamvis utrorumque nuptiae in quantum
nuptiae sunt, quia procreandi causa sunt, aequaliter bonae sint, hi
tamen homines conjugati illis hominibus conjugatis non sunt comparandi.
Habent enim isti quod illis propter honestatem nuptiarum, quamvis ad
nuptias non pertineat, secundum veniam concedatur; id est, progressum
illum qui excedit generandi necessitatem , quod illi non habebant.
Sed neque hi, si qui forte nunc inveniuntur, qui non quaerunt in
connubio nec appetunt, nisi propter quod institutae sunt nuptiae,
coaequari possunt illis hominibus. In istis enim carnale est ipsum
desiderium filiorum; in illis autem spirituale erat, quia sacramento
illius temporis congruebat. Nunc quippe nullus pietate perfectus
filios habere nisi spiritualiter quaerit: tunc vero ipsius pietatis
erat operatio, etiam carnaliter filios propagare; quia illius populi
generatio nuntia futurorum erat, et ad dispensationem propheticam
pertinebat.
20. Ideoque non sicut uni viro etiam plures habere licebat uxores,
ita uni feminae plures viros, nec prolis ipsius causa, si forte illa
parere posset, ille generare non posset. Occulta enim lege naturae
amant singularitatem quae principantur: subjecta vero non solum singula
singulis, sed si ratio naturalis vel socialis admittit, etiam plura
uni non sine decore subduntur. Neque enim sic habet unus servus plures
dominos, quomodo plures servi unum dominum. Ita duobus seu pluribus
maritis vivis nullam legimus servisse sanctarum; plures autem feminas
uni viro legimus , cum gentis illius societas sinebat, et temporis
ratio suadebat: neque enim contra naturam nuptiarum est. Plures enim
feminae ab uno viro fetari possunt; una vero a pluribus non potest
(haec est principiorum vis ): sicut multae animae uni Deo recte
subduntur. Ideoque non est verus Deus animarum nisi unus, una vero
anima per multos falsos deos fornicari potest, non fecundari.
|
|