|
21. Sacramentum nuptiarum nunc ad unum virum et ad unam uxorem
redactum. Episcopum nisi unius uxoris virum ordinare non licet. Sed
quoniam ex multis animis una civitas futura est habentium animam unam et
cor unum in Deum (Act. IV, 32); quae unitatis nostrae
perfectio post hanc peregrinationem futura est, ubi omnium cogitationes
nec latebunt invicem, nec inter se in aliquo repugnabunt: propterea
Sacramentum nuptiarum temporis nostri sic ad unum virum et unam uxorem
redactum est, ut Ecclesiae dispensatorem non liceat ordinare, nisi
unius uxoris virum (I Tim. III, 2, et Tit. I, 6). Quod
acutius intellexerunt, qui nec eum qui catechumenus vel paganus
habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt . De Sacramento enim
agitur, non de peccato. Nam in Baptismo peccata omnia dimittuntur.
Sed qui dixit, Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit
virgo, non peccat; et, Quod vult faciat, non peccat, si nubat (I
Cor. VII, 28, 36): satis declaravit nuptias nullum esse
peccatum. Propter Sacramenti autem sanctitatem, sicut femina etiamsi
catechumena fuerit vitiata, non potest post Baptismum inter Dei
virgines consecrari; ita non absurde visum est eum qui excessit uxorum
numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam
quamdam Sacramenti amisisse; non ad vitae bonae meritum, sed ad
ordinationis ecclesiasticae signaculum necessariam. Ac per hoc sicut
plures uxores antiquorum patrum significaverunt futuras nostras ex
omnibus gentibus Ecclesias uni viro subditas Christo: ita noster
antistes unius uxoris vir significat ex omnibus gentibus unitatem uni
viro subditam Christo; quae tunc perficietur, cum revelaverit occulta
tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, ut tunc laus sit
unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Nunc autem sunt manifestae,
sunt latentes dissensiones , etiam salva charitate, inter eos qui unum
et in uno futuri sunt: quae tunc utique nullae erunt. Sicut ergo
Sacramentum pluralium nuptiarum illius temporis significavit futuram
multitudinem Deo subjectam in terrenis omnibus gentibus; sic
Sacramentum nuptiarum singularum nostri temporis significat unitatem
omnium nostrum subjectam Deo futuram in una coelesti civitate. Itaque
sicut duobus pluribusve servire, sic a viro vivo in alterius transire
connubium, nec tunc licuit, nec nunc licet, nec unquam licebit.
Apostatare quippe ab uno Deo, et ire in alterius adulterinam
superstitionem, semper est malum. Nec causa ergo numerosioris prolis
fecerunt sancti nostri, quod Cato dicitur fecisse Romanus , ut
traderet vivus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. In
nostrarum quippe nuptiis plus valet sanctitas Sacramenti, quam
fecunditas uteri.
22. Si ergo et illi qui propter solam generationem, propter quam
sunt institutae nuptiae, conjunguntur, non comparantur patribus,
multo aliter ipsos filios quam isti quaerentibus; quandoquidem filium
immolare jussus Abraham, intrepidus ac devotus, quem de tanta
desperatione susceperat, unico non pepercit, nisi eo prohibente manum
deponeret, quo jubente levaverat (Gen. XXII, 12).
|
|