|
An saltem continentes nostri comparandi sint antiquis sanctis
conjugatis. Restat ut videamus utrum saltem continentes nostri
conjugatis illis patribus comparandi sint; nisi forte jam isti
praeferendi sunt eis, quibus nondum quos conferamus invenimus. Majus
enim bonum erat in illorum nuptiis, quam est bonum proprium nuptiarum,
cui procul dubio bonum continentiae praeferendum est; quia non tali
officio quaerebant illi filios ex nuptiis, quali ducuntur isti, ex
quodam sensu naturae mortalis successionem decessioni requirentis .
Quod quisquis bonum negat, ignorat Deum omnium bonorum a coelestibus
usque ad terrena, ab immortalibus usque ad mortalia creatorem. Hoc
autem sensu generandi nec bestiae penitus carent, et maxime alites,
quarum in promptu est cura nidificandi, et quaedam conjugiorum
similitudo ad simul procreandum atque nutriendum. Sed illi homines
istum naturae mortalis affectum, cujus in suo genere castitas accedente
Dei cultu, sicut quidam intellexerunt, in tricenario fructu ponitur
, longe sanctiore mente superabant, qui de suis nuptiis filios propter
Christum quaerebant, ad genus ejus secundum carnem distinguendum ab
omnibus gentibus: sicut Deo disponere placuit, ut hoc prae caeteris
ad eum prophetandum valeret, quod praenuntiabatur ex quo etiam genere
et ex qua gente esset in carne venturus. Valde ergo nostrorum fidelium
castis nuptiis amplius bonum erat, quod pater Abraham in suo femore
noverat, cui manum subdere famulum jussit, ut de uxore quae a filio
esset ducenda juraret (Gen. XXIV, 2-4). Ponens enim manum
sub femore hominis, et jurans per Deum coeli, quid aliud
significabat, nisi in ea carne, quae ex illo femore originem duceret,
Deum coeli esse venturum? Bonum ergo sunt nuptiae, in quibus tanto
meliores sunt conjugati, quanto castiores ac fideliores Deum timent,
maxime si filios quos carnaliter desiderant, etiam spiritualiter
nutriant.
|
|