|
23. Ex lege purificationis post concubitum, non ostendi illum esse
peccatum. An continentes nunc aliqui conferri possint antiquis
Patribus conjugatis. Nec quod purificari Lex hominem et post
conjugalem concubitum jubet, peccatum esse declarat; si non est ille
qui secundum veniam conceditur, qui etiam nimius impedit orationes.
Sed sicut multa Lex ponit in sacramentis et umbris futurorum; quaedam
in semine quasi materialis informitas, quae formata corpus hominis
redditura est, in significatione posita est vitae informis et
ineruditae: a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma
et eruditione mundari, in hujus rei signum illa purificatio praecepta
est post seminis emissionem. Neque enim et in somnis peccato fit ; et
tamen etiam ibi praecepta est purificatio. Aut si et hoc peccatum
quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo hujusmodi
desiderio, quod procul dubio falsum est; numquid et solita menstrua
peccata sunt feminarum? a quibus tamen eas eadem Legis vetustas
praecepit expiari (Levit. XV); non nisi propter ipsam materialem
informitatem, quae facto conceptu tanquam in aedificationem corporis
additur: ac per hoc cum informiter fluit, significari per illam lex
voluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum;
quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis jubet
purificari. Postremo numquid et mori peccatum est, aut mortuum
sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio
etiam inde mandata est (Num. XIX, 11); quia et mortuum corpus
vita deserente, peccatum non est, sed peccatum significat animae
desertae a justitia.
24. Bonum, inquam, sunt nuptiae, et contra omnes calumnias
possunt sana ratione defendi. Nuptiis tamen sanctorum patrum, non
quas nuptias, sed quam continentiam comparem quaero: imo non nuptias
nuptiis; nam par in omnibus munus est mortali hominum naturae datum;
sed homines qui nuptiis utuntur, aliis hominibus qui longe aliter
nuptiis usi sunt quos conferam quoniam non invenio, quinam continentes
illis conjugatis conferendi sint requirendum est. Nisi forte Abraham
continere se non posset a nuptiis propter regnum coelorum, qui unicum
prolis pignus, propter quod nuptiae charae sunt, potuit intrepidus
immolare propter regnum coelorum.
|
|