|
25. Distinguenda continentia ut et aliae virtutes, in habitu et in
opere. Virtutem in habitu esse posse etiamsi non sit in opere,
docetur exemplo Christi. Continentia quippe, non corporis, sed
animi virtus est. Virtutes autem animi aliquando in opere
manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martyrii virtus
emicuit apparuitque tolerando passiones: sed quam multi sunt in eadem
virtute animi, quibus tentatio deest, qua id quod intus est in
conspectu Dei, etiam in hominum procedat, nec tunc esse incipiat,
sed tunc innotescat? Jam enim erat in Job patientia, quam noverat
Deus, et cui testimonium perhibebat; sed hominibus innotuit
tentationis examine; et quod latebat intrinsecus, per ea quae
forinsecus illata sunt, non natum, sed manifestatum est (Job I).
Habebat utique et Timotheus virtutem continendi a vino, quam non ei
abstulit Paulus, monendo ut vino modico uteretur propter stomachum et
frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23); alioquin
perniciose docebat, ut propter salutem corporis fieret in animo damnum
virtutis: sed quia poterat ea virtute salva fieri quod monebat, ita
relaxata est corpori utilitas bibendi, ut maneret in animo habitus
continendi. Ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus
est; cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. Hunc
habitum circa continentiam quae fit a concubitu non habent illi quibus
dicitur, Si se non continent, nubant (I Cor. VII, 9).
Hunc vero habent quibus dicitur, Qui potest capere, capiat
(Matth. XIX, 12). Sic usi sunt perfecti animi bonis terrenis
ad aliud necessariis per hunc habitum continentiae, quo eis non
obligarentur, et quo possent eis etiam non uti, si non opus esset.
Nec quisquam eis bene utitur, nisi qui et non uti potest. Multi
quidem facilius se abstinent ut non utantur, quam temperent ut bene
utantur: nemo tamen eis potest sapienter uti, nisi qui potest et
continenter non uti. Ex hoc habitu et Paulus dicebat, Scio et
abundare et penuriam pati (Philipp. IV, 12). Penuriam quippe
pati, quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati, magnorum
est. Sic et abundare quis non potest? scire autem et abundare, non
nisi eorum est quos abundantia non corrumpit.
26. Verum ut apertius intelligatur quomodo sit virtus in habitu,
etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo de quo nullus dubitat
catholicorum Christianorum. Dominus enim noster Jesus Christus,
quod in veritate carnis esurierit ac sitierit, manducaveri et biberit,
nullus ambigit eorum qui ex ejus Evangelio fideles sunt. Num igitur
non erat in illo continentiae virtus a cibo et potu, quanta erat in
Joanne Baptista? Venit enim Joannes non manducans neque bibens; et
dixerunt, Daemonium habet: venit Filius hominis et manducans et
bibens; et dixerunt, Ecce vorax et potator vini , amicus
publicanorum et peccatorum. Numquid non talia dicuntur in domesticos
ejus, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis quantum ad
concubitum pertinet: Ecce homines libidinosi et immundi, amatores
feminarum et lasciviarum? Et tamen sicut in illo illud non erat
verum; quamvis verum esset, quod non sicut Joannes abstineret a
manducando et bibendo; ipse enim apertissime verissimeque ait, Venit
Joannes non manducans, neque bibens; venit Filius hominis manducans
et bibens: sic nec hoc in illis patribus verum est; quamvis venerit
modo Apostolus Christi non conjugatus nec generans, quem dicant
Pagani, Magus erat; venerit autem tunc Propheta Christi nuptias
faciens et filios procreans, quem dicant Manichaei, Mulierosus
erat: Et justificata est, inquit, sapientia a filiis suis (Matth.
XI, 18, 19). Quod Dominus ibi subjecit, cum de Joanne ac
de se illa dixisset: Justificata est, inquit, sapientia a filiis
suis. Qui vident continentiae virtutem in habitu animi semper esse
debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate
manifestari: sicut virtus patientiae sanctorum martyrum in opere
apparuit, caeterorum vero aeque sanctorum in habitu fuit. Quocirca
sicut non est impar meritum patientiae in Petro qui passus est, et in
Joanne qui passus non est: sic non est impar meritum continentiae in
Joanne qui nullas expertus est nuptias , et in Abraham qui filios
generavit. Et illius enim caelibatus, et illius connubium pro
temporum distributione Christo militarunt: sed continentiam Joannes
et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat.
|
|