|
27. Continentia in antiquis habitu, nunc autem opere tenenda.
Jovinianistarum percontatio exploditur. Illo itaque tempore cum et
lex, dies Patriarcharum subsequens, maledictum dixit, qui non
excitaret semen in Israel (Deut. XXV, 5-10), et qui
poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo
temporis (Galat. IV, 4), ut diceretur, Qui potest capere,
capiat; ex illo usque adhuc, et deinceps usque in finem, qui habet
operatur; qui operari noluerit, non se habere mentiatur. Ac per hoc
ab eis qui corrumpunt bonos mores colloquiis malis (I Cor. XV,
33), inani et vana versutia dicitur homini christiano continenti et
nuptias recusanti, Tu ergo melior quam Abraham? Quod ille cum
audierit, non perturbetur; nec audeat dicere, Melior, nec a
proposito delabatur: illud enim non vere dicit, hoc non recte facit.
Sed dicat, Ego quidem non sum melior quam Abraham, sed melior est
castitas caelibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat
in usu, ambas in habitu. Caste quippe conjugaliter vixit: esse autem
castus sine conjugio potuit, sed tunc non oportuit. Ego vero facilius
non utor nuptiis quibus est usus Abraham, quam sic utar nuptiis
quemadmodum est usus Abraham: et ideo melior sum illis qui per animi
incontinentiam non possunt quod ego, non illis qui propter temporis
differentiam non fecerunt quod ego. Quod enim ego nunc ago, melius
illi egissent, si tunc agendum esset: quod autem illi egerunt, sic
ego non agerem, et si nunc agendum esset. Aut si talem se iste sentit
et novit, ut salva et permanente in habitu animi sui virtute
continentiae, si ad usum nuptiarum ex aliquo religionis officio
descendisset, talis maritus et talis pater esset, qualis fuit
Abraham; audeat plane respondere illi captioso interrogatori, et
dicere, Non sum quidem melior quam Abraham, in hoc duntaxat genere
continentiae, qua ille non carebat, etsi non apparebat; sed sum
talis, non aliud habens, sed aliud agens. Dicat plane ista: quia et
si voluerit gloriari, non erit insipiens; veritatem enim dicit. Si
autem parcit, ne quis eum existimet super id quod eum videt, aut audit
aliquid ex illo (II Cor. XII, 6); auferat a persona sua
nodum quaestionis, et non de homine, sed de re ipsa respondeat, et
dicat, qui tantum potest, talis est qualis fuit Abraham. Potest
autem fieri ut minor sit continentiae virtus in animo ejus qui non
utitur nuptiis, quibus est usus Abraham: sed tamen major est , quam
in animo ejus qui propterea tenuit conjugii castitatem, quia non potuit
ampliorem. Sic et femina innupta, quae cogitat ea quae sunt Domini,
ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34), cum
audierit impudentem illum percontatorem dicentem, Tu ergo melior quam
Sara? respondeat, Ego melior sum, sed iis quae virtute hujus
continentiae carent, quod de Sara non credo: fecit ergo illa cum ista
virtute quod illi tempori congruebat, a quo ego sum immunis, ut in meo
etiam corpore appareat quod illa in animo conservabat.
|
|