|
28. Continentia melior castitate conjugali: sed possunt conjugati
esse continentibus meliores. Obedientiae bonum majus quam
continentiae. Obedientior conjugata minus obedienti virgini
praeponenda. Obedientia mater omnium virtutum. Res ergo ipsas si
comparemus, nullo modo dubitandum est meliorem esse castitatem
continentiae quam castitatem nuptialem, cum tamen utrumque sit bonum:
homines vero cum comparamus, ille est melior qui bonum amplius quam
alius habet. Porro qui amplius ejusdem generis habet, et id quod
minus est habet: qui autem tantummodo quod minus est habet, id quod
est amplius non utique habet. In sexaginta enim sunt et triginta, non
in triginta sunt et sexaginta. Non operari autem ex eo quod habet, in
distributione officiorum positum est, non in egestate virtutum: quia
nec bono misericordiae caret, qui non invenit miseros quibus possit
misericorditer subvenire.
29. Huc accedit quia non recte comparantur homines hominibus ex uno
aliquo bono. Fieri enim potest ut alius non habeat aliquid quod alius
habet, sed aliud habeat quod pluris aestimandum est. Majus enim bonum
est obedientiae quam continentiae. Nam connubium nusquam nostrarum
Scripturarum auctoritate damnatur, inobedientia vero nusquam
absolvitur. Si ergo proponatur virgo permansura, sed tamen
inobediens, et maritata quae virgo permanere non posset, sed tamen
obediens, quam meliorem dicamus? Minus laudabilem quam si virgo
esset, an damnabilem sicut virgo est? Ita si conferas ebriosam
virginem sobriae conjugatae, quis dubitet eamdem ferre sententiam?
Nuptiae quippe et virginitas duo bona sunt, quorum alterum majus:
sobrietas autem et ebriositas, sicut obedientia et contumacia, illa
bona sunt, haec mala. Melius est autem habere omnia bona vel minora,
quam magnum bonum cum magno malo: quia et in corporis bonis melius est
habere Zachaei staturam cum sanitate, quam Goliae cum febre.
30. Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inobediens virgo
conjugatae obedienti, sed minus obediens obedientiori comparanda sit;
quia et illa nuptialis castitas est, et ideo bonum est, sed minor quam
virginalis. Tanto ergo minor in bono obedientiae, quanto major in
bono castitatis, si altera alteri comparetur, quae praeponenda sit
judicat, qui primo ipsam castitatem et obedientiam comparans, videt
omnium virtutum quodam modo matrem esse obedientiam. Ac per hoc ideo
potest esse obedientia sine virginitate, quia virginitas ex consilio
est, non ex praecepto. Obedientiam vero illam dico, qua praeceptis
obtemperatur. Ideoque obedientia praeceptorum sine virginitate quidem
potest, sed sine castitate esse non potest. Ad castitatem namque
pertinet non fornicari, non moechari, nullo illicito concubitu
maculari: quae qui non observant, contra praecepta Dei faciunt, et
ob hoc extorres sunt a virtute obedientiae. Virginitas autem propterea
potest esse sine obedientia, quia potest femina consilio virginitatis
accepto, et custodita virginitate, praecepta contemnere: sicut multas
sacras virgines novimus verbosas, curiosas, ebriosas, litigiosas,
avaras, superbas; quae omnia contra praecepta sunt, et sicut ipsam
Evam inobedientiae crimine occidunt. Quapropter non solum obediens
inobedienti, sed obedientior conjugata minus obedienti virgini
praeponenda est.
31. Ex hac obedientia pater ille qui sine uxore non fuit, esse sine
unico filio et a se occiso paratus fuit . Unicum enim non immerito
dixerim, de quo audivit a Domino, In Isaac vocabitur tibi semen
(Gen. XXI, 12). Quanto ergo citius, ut etiam sine uxore
esset, si hoc juberetur, audiret? Unde non frustra saepe miramur
nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes, negligenter
obedire praeceptis, cum tam ardenter arripuerint non uti concessis.
Unde quis dubitat et excellentiae sanctorum illorum patrum atque matrum
filios generantium non recte comparari mares et feminas nostri
temporis, quamvis ab omni concubitu immunes, in virtute obedientiae
minores; etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in
istorum opere manifestum est? Sequantur ergo Agnum pueri cantantes
canticum novum, sicut in Apocalypsi scriptum est, qui cum mulieribus
se non contaminaverunt (Apoc. XIV, 4); non ob aliud nisi quia
virgines permanserunt. Nec ideo se arbitrentur meliores esse primis
patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt .
Earum quippe usus ita se habet, ut si quid in eis per carnis
commixtionem, quod excedat generandi necessitatem, quamvis venialiter
factum fuerit, contaminatio sit. Nam quid expiat venia, si omnino
non contaminat illa progressio? A qua contaminatione mirum si immunes
essent pueri sequentes Agnum, nisi virgines permanerent.
|
|