|
32. Nuptiarum bonum apud Christianos triplex. Conjugati antiqui
obedientiam in opere, continentiam in habitu tenuerunt. Bonum igitur
nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est,
et in fide castitatis: quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in
sanctitate Sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem
alteri nubere, dum vir ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi;
quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter
quam fiunt solvitur vinculum nuptiale nisi conjugis morte. Quemadmodum
si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis
congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis
Sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio
removeatur, Sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad
judicium permanente. Generationis itaque causa fieri nuptias,
Apostolus ita testis est: Volo, inquit, juniores nubere. Et quasi
ei diceretur, Utquid? continuo subjecit, filios procreare,
matresfamilias esse (I Tim. V, 14). Ad fidem autem castitatis
illud pertinet: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir:
similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Ad
Sacramenti sanctitatem illud: Uxorem a viro non discedere; quod si
discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: et vir
uxorem non dimittat. Haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonae
sunt ; proles, fides, Sacramentum. Nec prolem autem carnalem jam
hoc tempore quaerere, ac per hoc ab omni tali opere immunitatem quamdam
perpetuam retinere, atque uni viro Christo spiritualiter subdi,
melius est utique et sanctius: si tamen ea vacatione sic utantur
homines, quomodo scriptum est, ut cogitent quae sunt Domini, quomodo
placeant Deo (I Cor. VII, 4, 10, 11, 32); id est,
ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat obedientia: quam
virtutem tanquam radicalem, atque ut dici solet, matricem, et plane
generalem, sancti antiqui patres in opere exercuerunt; illam vero
continentiam in animi habitu tenuerunt. Qui profecto per obedientiam
qua justi et sancti erant, et ad omne opus bonum semper parati,
etiamsi ab omni concubitu abstinere juberentur, efficerent. Quanto
enim facilius possent vel jussione, vel exhortatione Dei non
concumbere, qui prolem cui uni propagandae concumbendo serviebant,
obediendo poterant immolare.
|
|