|
33. Manichaeorum de Patribus Veteris Testamenti calumniae
refutatae. Quae cum ita sint, haereticis quidem sive Manichaeis,
sive quicumque alii patribus Veteris Testamenti de pluribus
calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, quo eorum
convincant incontinentiam, satis superque responsum est: si tamen
capiunt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia
non lasciviendi, sed gignendi causa illis feminis utebantur; neque
contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur; neque contra
praeceptum, quia nulla lege prohibebantur. Illos vero qui illicite
feminis usi sunt, vel arguit in Scripturis illis divina sententia,
vel nobis lectio judicandos atque vitandos, non approbandos imitandosve
proponit.
|
|