|
34. Continentes hujus temporis non abjecte sentiant de sanctis
Patribus conjugatis. Virginitas humilitate tuenda. Nostros autem
qui conjuges habent, quantum possumus, admonemus, ne secundum suam
infirmitatem de illis sanctis patribus audeant judicare; comparantes,
ut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12);
et ideo non intelligentes quantas vires habeat animus justitiae contra
libidines serviens, ne carnalibus hujuscemodi motibus acquiescat,
eosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi aut progredi
sinat, quantum ordo naturae, quantum morum consuetudo, quantum legum
scita praescribunt. Hoc quippe ideo de illis patribus homines
suspicantur, quia ipsi per incontinentiam vel nuptias elegerunt, vel
conjugibus intemperanter utuntur. At vero continentes vel mares qui
defunctis uxoribus, vel feminae quae defunctis viris, vel utrique qui
pari consensu continentiam Deo voverunt, sciant sibi quidem mercedis
amplius deberi, quam conjugalis castitas poscit: sed sanctorum patrum
nuptias, qui prophetice conjungebantur, qui neque in concubitu nisi
prolem, neque in ipsa prole nisi quod in carne venturo Christo
proficeret requirebant, non solum prae suo proposito non contemnant,
verum etiam suo proposito sine dubitatione praeponant.
35. Pueros quoque ac virgines integritatem ipsam Deo dicantes,
multo maxime commonemus ut tanta norint humilitate tuendum esse quod in
terra interim vivunt, quanto magis coeli est quod voverunt. Nempe
scriptum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus
(Eccli. III, 20). Nostrum ergo est de magnitudine eorum
aliquid dicere, illorum de magna humilitate cogitare. Exceptis igitur
quibusdam illis conjugatis patribus et matribus sanctis, quibus ideo
isti meliores non sunt, quamvis conjugati non sint, quia si conjugati
essent, pares non essent; caeteros omnino hujus temporis conjugatos,
vel post expertum concubitum continentes, a se superari non dubitent:
non quantum ab Anna, Susanna; sed quantum ambae a Maria
superantur. Quod ad ipsam pertinet sanctam carnis integritatem,
loquor: nam quae alia sint Mariae merita, quis ignorat? Mores
itaque congruos huic tanto proposito adjungant, ut de praepollenti
praemio certam securitatem gerant: scientes sane sibi atque omnibus
fidelibus dilectis et electis Christi membris multis ab oriente et
occidente venientibus, etsi inter se distante pro meritis gloriae luce
fulgentibus, hoc tamen magnum in commune praestari, ut cum Abraham et
Isaac et Jacob recumbant in regno Dei (Matth. VIII, 11),
qui non propter hoc saeculum, sed propter Christum conjuges, propter
Christum patres fuerunt.
|
|