|
1. Prima societas viri et uxoris. Quoniam unusquisque homo humani
generis pars est, et sociale quiddam est humana natura, magnumque
habet et naturale bonum, vim quoque amicitiae; ob hoc ex uno Deus
voluit omnes homines condere, ut in sua societate non sola similitudine
generis, sed etiam cognationis vinculo tenerentur. Prima itaque
naturalis humanae societatis copula vir et uxor est. Quos nec ipsos
singulos condidit Deus, et tanquam alienigenas junxit: sed alteram
creavit ex altero; signans etiam vim conjunctionis in latere, unde
illa detracta, formata est (Gen. II, 21, 22). Lateribus
enim sibi junguntur, qui pariter ambulant, et pariter quo ambulant
intuentur. Consequens est connexio societatis in filiis, qui unus
honestus fructus est, non conjunctionis maris et feminae, sed
concubitus. Poterat enim esse in utroque sexu, etiam sine tali
commixtione, alterius regentis, alterius obsequentis amicalis quaedam
et germana conjunctio.
|
|