|
2. De propagatione filiorum, si homo non peccasset, diversae
sententiae. Nec nunc opus est ut scrutemur, et in ea quaestione
definitam sententiam proferamus, unde primorum hominum proles posset
existere, quos benedixerat Deus, dicens, Crescite, et
multiplicamini, et implete terram, si non peccassent; cum mortis
conditionem corpora eorum peccando meruerint, nec esse concubitus nisi
mortalium corporum possit. Plures enim de hac re sententiae
diversaeque exstiterunt; et si examinandum sit, veritati divinarum
Scripturarum quaenam earum potissimum congruat, prolixae disputationis
negotium est. Sive ergo sine coeundi complexu alio aliquo modo, si
non peccassent, habituri essent filios ex munere omnipotentissimi
Creatoris, qui potuit etiam ipsos sine parentibus condere, qui potuit
carnem Christi in utero virginali formare, et ut etiam ipsis
infidelibus loquar, qui potuit apibus prolem sine concubitu dare: sive
ibi multa mystice ac figurate dicta sint, aliterque sit intelligendum
quod scriptum est, Implete terram, et dominamini ejus (Gen. I,
28), id est, ut plenitudine et perfectione vitae ac potestatis id
fieret, ut ipsum quoque incrementum et multiplicatio qua dictum est,
Crescite, et multiplicamini, provectu mentis et copia virtutis
intelligatur, sicut in Psalmo positum est, Multiplicabis me in anima
mea virtute (Psal. CXXXVII, 3); nec data sit homini prolis
ista successio, nisi posteaquam causa peccati, futura erat in morte
decessio: sive corpus non spirituale illis hominibus, sed primo
animale factum erat, ut obedientiae merito postea fieret spirituale,
ad immortalitatem capessendam, non post mortem, quae invidia diaboli
intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24) et facta est poena
peccati; sed per illam commutationem quam significat Apostolus, ubi
ait, Deinde nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur
in nubibus in obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16): ut
illa corpora primi conjugii et mortalia fuisse intelligamus prima
conformatione, et tamen non moritura nisi peccassent, sicut minatus
erat Deus: tanquam si vulnus minaretur, quia vulnerabile corpus
erat; quod tamen non accidisset, nisi fieret quod ille vetuisset.
Ita ergo possent etiam per concubitum talium corporum generationes
subsistere, quae usque ad certum modum, haberent incrementum, nec
vergerent tamen in senium; aut usque in senium , nec tamen in mortem,
donec illa benedictionis multiplicatione terra impleretur. Si enim
vestibus Israelitarum praestitit Deus per annos quadraginta sine ullo
detrimento proprium statum (Deut. XXIX, 5); quanto magis
praestaret corporibus obedientium praecepto suo felicissimum quoddam
temperamentum certi status, donec in melius converterentur, non morte
hominis qua corpus ab anima deseritur, sed beata commutatione a
mortalitate ad immortalitatem, ab animali ad spiritualem qualitatem!
|
|