|
Bonum conjugii multiplex. Primum et secundum conjugii bonum.
Tertium conjugii bonum. Harum sententiarum quae vera sit, vel si
alia vel aliae possunt adhuc ex illis verbis exsculpi, quaerere ac
disserere longum est.
3. Illud nunc dicimus, secundum istam conditionem nascendi et
moriendi, quam novimus, et in qua creati sumus, aliquid boni esse
conjugium masculi et feminae: cujus confoederationem ita divina
Scriptura commendat, ut nec dimissae a viro nubere liceat alteri,
quamdiu vir ejus vivit; nec dimisso ab uxore liceat alteram ducere,
nisi mortua fuerit quae recessit. Bonum ergo conjugii, quod etiam
Dominus in Evangelio confirmavit, non solum quia prohibuit dimittere
uxorem, nisi ex causa fornicationis (Matth. XIX, 9), sed
etiam quia venit invitatus ad nuptias (Joan. II, 2), cur sit
bonum merito quaeritur. Quod mihi non videtur propter solam filiorum
procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in diverso sexu
societatem. Alioquin non jam diceretur conjugium in senibus,
praesertim si vel amisissent filios, vel minime genuissent. Nunc vero
in bono licet annoso conjugio, etsi emarcuit ardor aetatis inter
masculum et feminam, viget tamen ordo charitatis inter maritum et
uxorem: quia quanto meliores sunt, tanto maturius a commixtione carnis
suae pari consensu se continere coeperunt; non ut necessitatis esset
postea non posse quod vellent, sed ut laudis esset primum noluisse quod
possent. Si ergo servatur fides honoris et obsequiorum invicem
debitorum ab alterutro sexu, etiamsi languescentibus et prope
cadaverinis utriusque membris, animorum tamen rite conjugatorum tanto
sincerior, quanto probatior, et tanto securior, quanto placidior
castitas perseverat. Habent etiam id bonum conjugia, quod carnalis
vel juvenilis incontinentia, etiamsi vitiosa est, ad propagandae
prolis redigitur honestatem, ut ex malo libidinis aliquid boni faciat
copulatio conjugalis. Deinde quia reprimitur, et quodam modo
verecundius aestuat concupiscentia carnis, quam temperat parentalis
affectus. Intercedit enim quaedam gravitas fervidae voluptatis , cum
in eo quod sibi vir et mulier adhaerescunt, pater et mater esse
meditantur.
|
|