|
4. Quartum conjugii bonum. Adulterium quid sit. Fides in rebus
etiam abjectis servanda et vitae huic praeponenda. Huc accedit quia in
eo ipso quod sibi invicem conjuges debitum solvunt, etiamsi id
aliquanto intemperantius et incontinentius expetant, fidem tamen sibi
pariter debent. Cui fidei tantum juris tribuit Apostolus, ut eam
potestatem appellaret, dicens: Mulier non habet potestatem corporis
sui, sed vir: similiter autem et vir non habet potestatem corporis
sui, sed mulier (I Cor. VII, 4). Hujus autem fidei violatio
dicitur adulterium, cum vel propriae libidinis instinctu, vel alienae
consensu, cum altero vel altera contra pactum conjugale concumbitur:
atque ita frangitur fides; quae in rebus etiam corporeis et abjectis
magnum animi bonum est; et ideo eam saluti quoque corporali qua etiam
vita nostra ista continetur, certum est debere praeponi. Etsi enim
exigua palea prae multo auro pene res nulla est; fides tamen cum in
negotio paleae, sicut in auro sincera servatur, non ideo minor est
quia in re minore servatur. Cum vero ad peccatum admittendum adhibetur
fides, mirum si fides appellanda est: verumtamen qualiscumque sit, si
et contra ipsam fit, pejus fit; nisi cum propterea deseritur, ut ad
veram fidem ac legitimam redeatur, id est, ut peccatum emendetur,
voluntatis pravitate correcta. Tanquam si quis cum hominem solus
exspoliare non possit, inveniat socium iniquitatis, et cum eo
paciscatur ut simul id faciant spoliumque partiantur, quo facinore
commisso totum solus auferat. Dolet quidem ille, et fidem sibi
servatam non esse conqueritur; verum in ipsa sua querela cogitare
debet, potius in bona vita ipsi humanae societati fuisse servandam, ne
praeda iniqua ex homine fieret, si sentit quam inique sibi in peccati
societate servata non fuerit. Ille quippe utrobique perfidus,
profecto sceleratior judicandus est. At si id quod male fecerant ei
displicuisset, et propterea cum participe facinoris praedam dividere
noluisset, ut homini cui ablata fuerat, redderetur, eum perfidum nec
perfidus diceret. Ita mulier si fide conjugali violata fidem servet
adultero, utique mala est: sed si nec adultero, pejor est. Porro si
eam flagitii poeniteat, et ad castitatem rediens conjugalem, pacta ac
placita adulterina rescindat, miror si eam fidei violatricem vel ipse
adulter putabit.
|
|