|
De conjugalis debiti exactione ac redditione. Sunt item viri usque
adeo incontinentes, ut conjugibus nec gravidis parcant. Quidquid ergo
inter se conjugati immodestum, inverecundum, sordidum gerunt, vitium
est hominum, non culpa nuptiarum.
6. Jam in ipsa quoque immoderatiore exactione debiti carnalis, quam
eis non secundum imperium praecipit, sed secundum veniam concedit
Apostolus, ut etiam praeter causam procreandi sibi misceantur; etsi
eos pravi mores ad talem concubitum impellunt, nuptiae tamen ab
adulterio seu fornicatione defendunt. Neque enim illud propter nuptias
admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergo sibi
conjugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem, liberorum
procreandorum causa, quae prima est humani generis in ista mortalitate
societas; verum etiam infirmitatis invicem excipiendae, ad illicitos
concubitus evitandos, mutuam quodam modo servitutem; ut etsi alteri
eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non
possit. Et ad hoc enim uxor non habet potestatem corporis sui, sed
vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier
(I Cor. VII, 4-6): ut et quod non filiorum procreandorum,
sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit, vel ille de
matrimonio, vel illa de marito, non sibi alterutrum negent; ne per
hoc incidant in damnabiles corruptelas, tentante satana, propter
incontinentiam, vel amborum, vel cujusquam eorum. Conjugalis enim
concubitus generandi gratia, non habet culpam; concupiscentiae vero
satiandae, sed tamen cum conjuge, propter thori fidem, venialem habet
culpam: adulterium vero sive fornicatio lethalem habet culpam. Ac per
hoc melior est quidem ab omni concubitu continentia, quam vel ipse
matrimonialis concubitus, qui fit causa gignendi.
|
|