|
Foedus nuptiale separatione conjugum non fit irritum. An dimissa
adultera liceat alteram ducere. Uxorem superducere vetitum more
Romano. Divortio lex foederis nuptialis non aboletur inter
Christianos. Sed quia illa continentia meriti amplioris est, reddere
vero debitum conjugale, nullius est criminis, exigere autem ultra
generandi necessitatem, culpae venialis, fornicari vero vel moechari,
puniendi criminis; cavere debet charitas conjugalis, ne dum sibi
quaerit unde amplius honoretur, conjugi faciat unde damnetur. Qui
enim dimittit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam
moechari (Matth. V, 32). Usque adeo foedus illud initum
nuptiale cujusdam sacramenti res est, ut nec ipsa separatione irritum
fiat: quandoquidem vivente viro, et a quo relicta est, moechatur, si
alteri nupserit; et ille hujus mali causa est qui reliquit.
7. Miror autem si quemadmodum licet dimittere adulteram uxorem, ita
liceat ea dimissa alteram ducere. Facit enim de hac re sancta
Scriptura difficilem nodum, dicente Apostolo, ex praecepto Domini
mulierem a viro non debere discedere; quod si discesserit, manere
innuptam, aut viro suo reconciliari (I Cor. VII, 10,
11): cum recedere utique et manere innupta, nisi ab adultero viro
non debeat, ne recedendo ab eo qui adulter non est, faciat eum
moechari. Reconciliari autem viro vel tolerando, si se ipsa continere
non potest, vel correcto, forsitan juste potest. Quomodo autem viro
possit esse licentia ducendae alterius, si adulteram reliquerit, cum
mulieri non sit nubendi alteri, si adulterum reliquerit, non video.
Quae si ita sunt, tantum valet illud sociale vinculum conjugum, ut
cum causa procreandi colligetur, nec ipsa causa procreandi solvatur.
Possit enim homo dimittere sterilem uxorem, et ducere de qua filios
habeat: et tamen non licet; et nostris quidem jam temporibus ac more
Romano, nec superducere, ut amplius habeat quam unam vivam: et
utique relicta adultera vel relicto adultero possent plures nasci
homines, si vel illa alteri nuberet, vel ille alteram duceret. Quod
tamen si non licet, sicut divina regula praescribere videtur; quem non
faciat intentum, quid sibi velit tanta firmitas vinculi conjugalis?
Quod nequaquam puto tantum valere potuisse, nisi alicujus rei majoris
ex hac infirma mortalitate hominum quoddam sacramentum adhiberetur,
quod deserentibus hominibus atque id dissolvere cupientibus,
inconcussum illis maneret ad poenam. Siquidem interveniente divortio
non aboletur illa confoederatio nuptialis: ita ut sibi conjuges sint,
etiam separati; cum illis autem adulterium committant, quibus fuerint
etiam post suum repudium copulati, vel illa viro, vel ille mulieri.
Nec tamen nisi in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (Psal.
XLVII, 2), talis est causa cum uxore.
|
|