|
Desiderius Erasmus nititur adimere hoc opusculum Augustino, et
adversario ipsius Juliano dare. Quae affert in Juliani gratiam
argumenta, piget refellere. Contra Augustinum nihil fere obtendit
nisi dictionis facilitatem: sed haec ipsa facilitas dictionis clamitat
opus esse Augustini. Jacobus Pamelius in Notis ad Tertulliani
librum contra Hermogenem, cap. 1, n. 7, id operis citans hisce
verbis, Auctor opusculi de Bono Viduitatis inter lucubrationes D.
Augustini, significat putare se illud minime ab Augustino confectum.
Pro qua opinione Lindanus in Panoplia, lib. 4, cap. 98,
argumentum existimat non leve sibi suppetere ex concilii Carthaginensis
quarti, cui subscripsisse Augustinus legitur, canone 104, quo
statutum est ut viduae quae se Domino devoverant suscepto religioso
habitu, si ad nuptias saeculares sive secundas postea transierint,
sine Christianorum communione maneant, et crimine adulterii notentur.
Nempe contra, subsequentis libri auctor, capp. 10 et 11, eos
redarguit qui putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si
nupserint, non esse conjugia, sed adulteria, et eas volunt a maritis
separatas reddere continentiae. Verum nihil hic Augustinus ab illo
canone dissentit, qui talium quidem nuptias non patitur censeri
adulteria, sed ipsos tamen a proposito sancto lapsus adulteriis pejores
dicit. Itaque non prohibet quominus nubentes post votum aliqua
excommunicationis poena multentur perinde atque adulterae, dummodo
earum nuptiae, postquam celebratae sunt, non rescindantur. Nihil
aliud adversus lapsarum nuptias praeceptum reperitur antiquiorum
conciliorum decretis. In hanc rem celebris est canon sextus decimus
Chalcedonensis concilii aliquot annis post Augustini obitum sic
definientis: Si qua virgo se dedicaverit Deo, similiter et
monachus, non licere eis jungi nuptiis. Si vero inventi fuerint hoc
facientes, maneant excommunicati. Statuimus vero posse in eis facere
humanitatem, si ita probaverit loci episcopus. Caeterum Augustini
doctrinae, quam hic de nuptiis post votum, itemque in lib. de Sancta
Virginitate, cap. 34, et in epist. 220 ad Bonifacium
comitem, n. 12, tradit, nonnihil favet Cyprianus in epist. 62
ad Pomponium, Epiphanius in haeresi 61, quae est Apostolicorum,
etc. Neque porro desunt, quibus concilium supra laudatum
Carthaginense, quod in codice canonum Ecclesiae Africanae cum
caeteris Carthaginensibus ejus temporis conciliis non exstat, dubiae
fidei videatur. Concilio Augustinus, quamvis id anno habitum
consignetur 398, quo ille tempore juvenis et recens erat episcopus,
subscripsit secundus ab Aurelio. Hinc forte errandi occasio data
Lindano, qui subscripsisse Augustinum senem affirmat.
Subsequentis opusculi mentionem in Retractationum libris non fecit
Augustinus, quia epistolae forma conscriptum est. Id propterea
Possidius cap. 7 inter Epistolas recenset hoc titulo: Julianae de
Sancta Viduitate. Citat et fere totum transcribit Florus seu Beda
vulgatus ad I Cor. II et VII, ad Philipp. IV, et ad I
Tim. V. Augustinum refert inscriptio epistolae in omnibus antiquis
codicibus praefixa, et se ipse ostendit cap. 15, commemorans libros
a se editos de Bono Conjugali, de Sancta Virginitate, et adversus
Faustum, necnon cap. 23, epistolam Probae scriptam de orando
Deo. Pertinet Viduitatis liber ad annum circiter 414; scriptus
videlicet post Demetriadis virginis consecrationem, laudatam hic cap.
19, tanquam recentem, quod modo coepit: hanc sub finem anni 413
factam observavimus tomo 2, ad epistolam 150 Probae et Julianae
directam. In capite 17 a Pelagianorum errore, quem serpere
coepisse dicit, tacito eorum nomine, cavere jubet. De hac ipsa forte
admonitione Juliana gratias agit Augustino litteris citatis in
epistola 188 ad eamdem Julianam missa, ubi ejus haec verba refert
Augustinus: Sane quod me hortatur Reverentia vestra, ne aures
indulgeam his hominibus, qui pravis tractatibus venerandam fidem saepe
corrumpunt, gratias uberes ago tam piae admonitioni.
|
|