|
11. Nuptiae et secundae et primae hoc tempore, nisi incontinentia
sit impedimento, contemnendae. Nuptiae olim legis obsequium, nunc
infirmitatis remedium, et humanitatis solatium. Tu autem quae et
filios habes, et in eo saeculi fine vivis, quo jam tempus est non
mittendi lapides, sed colligendi; non amplectendi, sed continendi ab
amplexu (Eccle. III, 5); cum clamet Apostolus, Hoc autem
dico, fratres: tempus breve est; reliquum est ut et qui habent
uxores, tanquam non habentes sint: profecto si secundas nuptias
appetisses, nullum prophetiae vel legis obsequium, nullum prolis
saltem carnale desiderium, sed solius incontinentiae fuisset indicium.
Fecisses enim quod ait Apostolus, cum dixisset, bonum esse illis si
sic permanserint sicut et ego: continuo quippe addidit, Quod si se
non continent, nubant: malo enim eas nubere quam uri (I Cor.
VII, 29, 8 et 9). Hoc enim dixit, ut effrenatae libidinis
malum non praecipitaretur in turpitudinem flagitiorum, cum exciperetur
honestate nuptiarum. Gratias autem Domino, quoniam peperisti quod
esse noluisti, et virginitas prolis tuae compensavit dispendium
virginitatis tuae. Nam diligenter interrogata doctrina christiana, et
primas nuptias jam isto tempore, nisi incontinentia sit impedimento,
contemnendas esse respondet. Qui enim dixit, Si se non continent,
nubant: potuit dicere, Si filios non habent, nubant; si post
resurrectionem praedicationemque Christi, quando jam omnibus gentibus
filiorum spiritualiter gignendorum tanta suppetit copia, tale officium
esset ex carne filios propagare, quale primis temporibus fuit. Et
quod alibi dicit, Volo igitur juniores nubere, filios procreare,
matresfamilias esse: nuptiarum bonum apostolica sobrietate et
auctoritate commendat; non procreandi officium etiam eis, quae
continentiae bonum capiunt, tanquam ad obsequelam legis imponit.
Denique cur hoc dixerit, pandit, cum adjungit et dicit, Nullam
occasionem dare adversario maledicti gratia; jam enim quaedam conversae
sunt retro post satanam: ut his verbis ejus intelligamus, eas quas
nubere voluit, melius potuisse continere quam nubere; sed melius
nubere quam retro post satanam ire, id est, ab illo excellenti
virginalis vel vidualis castitatis proposito, in posteriora
respiciendo, cadere et interire. Proinde quae se non continent,
nubant, antequam continentiam profiteantur, antequam Deo voveant:
quod nisi reddant, jure damnantur. Alio quippe loco de talibus
dicit, Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere volunt;
habentes damnationem quoniam primam fidem irritam fecerunt: id est,
voluntatem ad nuptias a proposito continentiae deflexerunt . Irritam
quippe fecerunt fidem, qua prius voverant quod perseverantia implere
noluerunt (I Tim. V). Nuptiarum igitur bonum semper est quidem
bonum: sed in populo Dei fuit aliquando legis obsequium; nunc est
infirmitatis remedium, in quibusdam vero humanitatis solatium.
Filiorum quippe procreationi operam dare, non canino more per usum
promiscuum feminarum, sed honesto ordine conjugali, non est in homine
improbandus affectus: etiam ipsum tamen laudabilius transcendit et
vincit coelestia cogitans animus christianus.
|
|