|
12. Nubere post continentiae votum, damnabile est: non tamen
damnandae tales nuptiae. Sed quoniam, sicut ait Dominus, Non omnes
capiunt verbum hoc (Matth. XIX, 11): quae potest ergo
capere, capiat; et quae se non continet, nubat: quae non coepit,
deliberet; quae aggressa est, perseveret: nulla adversario detur
occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio . In conjugali quippe
vinculo si pudicitia conservatur, damnatio non timetur: sed in viduali
et virginali continentia, excellentia muneris amplioris expetitur; qua
expetita et electa et voti debito oblata , jam non solum capessere
nuptias, sed etiamsi non nubatur, nubere velle damnabile est. Nam ut
hoc demonstraret Apostolus, non ait, Cum in deliciis egerint in
Christo, nubunt; sed, nubere volunt: habentes, inquit,
damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt; etsi non nubendo,
tantum volendo: non quia ipsae nuptiae vel talium damnandae
judicantur; sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta voti fides,
damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore:
postremo damnantur tales, non quia conjugalem fidem posterius
inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Quod
ut breviter insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere
damnationem, quae post amplioris sanctitatis propositum nubunt (non
quia non damnantur, sed ne in eis ipsae nuptiae damnari putarentur):
sed cum dixisset, nubere volunt, continuo addidit, habentes
damnationem. Et dixit quare, quoniam priorem fidem irritam fecerunt:
ut voluntatem quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, sive
subsequantur nuptiae, sive desint.
|
|