|
13. In eos qui lapsarum a sancto proposito nuptias adulteria esse
dicunt. Ecclesia tota virgo. Proinde qui dicunt talium nuptias non
esse nuptias, sed potius adulteria, non mihi videntur satis acute ac
diligenter considerare quid dicant: fallit eos quippe similitudo
veritatis. Quia enim conjugium Christi dicuntur eligere quae
christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam dicentes:
Si viro suo vivo quae alteri nubit, adultera est, sicut ipse Dominus
in Evangelio definivit (Matth. XIX, 9); vivo ergo Christo,
cui mors ultra non dominatur (Rom. VI, 9) , quae conjugium ejus
elegerat, si homini nubit, adultera est. Qui hoc dicunt, acute
quidem moventur; sed parum attendunt hanc argumentationem quanta rerum
sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter etiam vivente viro ex ejus
consensu continentiam femina Christo voveat, jam secundum istorum
rationem nulla hoc facere debet, ne ipsum Christum, quod sentire
nefas est, adulterum faciat, cui vivente marito nubit. Deinde cum
primae nuptiae melioris sint meriti quam secundae, absit ut sanctarum
viduarum iste sit sensus, ut Christus eis videatur quasi secundus
maritus. Ipsum enim habebant et antea, quando viris suis fideliter
serviebant subditae, non carnaliter, sed spiritualiter virum: cui
Ecclesia ipsa, cujus membra sunt, conjux est; quae fidei, spei,
charitatis integritate, non in solis virginibus sanctis, sed etiam in
viduis et conjugatis fidelibus, tota virgo est. Universae quippe
Ecclesiae, cujus illa omnia membra sunt, Apostolus dicit: Aptavi
vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI,
2). Novit autem ille conjugem virginem sine corruptione fetare,
quem in ipsa etiam carne potuit mater sine corruptione procreare. Fit
autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a
sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse conjugia, non
parvum malum, ut a maritis separentur uxores quasi adulterae sint, non
uxores; et cum volunt eas separatas reddere continentiae, faciunt
maritos earum adulteros veros , cum suis uxoribus vivis alteras
duxerint.
|
|