|
14. Lapsus a sancto proposito malus, nuptiae tamen lapsarum bonae.
Quapropter non possum quidem dicere, a proposito meliore lapsas, si
nupserint, feminas, adulteria esse, non conjugia: sed plane non
dubitaverim dicere, lapsus et ruinas a castitate sanctiore, quae
vovetur Domino, adulteriis esse pejores. Si enim, quod nullo modo
dubitandum est, ad offensionem Christi pertinet, cum membrum ejus
fidem non servat marito; quanto gravius offenditur, cum illi ipsi non
servatur fides in eo quod exigit oblatum, qui non exegerat offerendum?
Cum enim quisque non reddit, quod non imperio compulsus, sed consilio
commonitus vovit; tanto magis fraudati voti auget iniquitatem, quanto
minus habuit vovendi necessitatem. Haec ideo disputo, ne arbitreris
vel secundas nuptias crimen esse, vel quascumque nuptias, cum sint
nuptiae, malum esse . Non itaque illas abs te damnatas velis esse,
sed spretas. Bonum ergo continentiae vidualis luculentius decet, cum
pro illo vovendo et profitendo possunt contemnere feminae quod et libet
et licet. Sed post voti professionem perseveranter frenandum et
vincendum est quod libet, quia jam non licet.
|
|